<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:24.5.2-24.6.3</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:24.5.2-24.6.3</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xml:lang="eng"><text><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="part" n="2"><div type="textpart" subtype="book" n="24"><div type="textpart" subtype="chapter" n="5"><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p>verum enim vero Hieronymus, velut suis vitiis desiderabilem
									efficere vellet avum, primo <choice><sic>static</sic><corr>statim</corr></choice> conspectu omnia quam disparia essent ostendit.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p>nam qui per tot annos Hieronem filiumque eius Gelonem nec vestis
									habitu nec alio ullo insigni differentes a ceteris civibus
									vidissent,</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="4"><p>ei conspexere purpuram ac diadema ac satellites armatos
									quadrigisque etiam alborum equorum interdum ex regia procedentem
									more Dionysi tyranni.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="5"><p>hunc tam superbum apparatum habitumque convenientes sequebantur
									contemptus omnium hominum, superbae aures, contumeliosa dicta,
									rari aditus non alienis modo sed tutoribus etiam, libidines
									novae, inhumana crudelitas.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="6"><p>itaque tantus omnis terror invaserat, ut quidam ex tutoribus aut
									morte voluntaria aut fuga praeverterent metum suppliciorum.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="7"><p>tres ex iis, quibus solis aditus in domum familiarior erat,
									Adranodorus et Zoippus, generi Hieronis, et Thraso quidam, de
									aliis quidem rebus <choice><sic>baud</sic><corr>haud</corr></choice> magnopere audiebantur;</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="8"><p>tendendo autem duo ad Carthaginienses, Thraso ad societatem
									Romanam, certamine ac studiis interdum in se convertebant animum
									adulescentis,</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="9"><p>cum coniuratio in tyranni caput facta indicatur per Callonem
									quendam, aequalem Hieronymi et iam inde a puero in omnia
									familiaria iura adsuetum.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="10"><p>index unum ex coniuratis Theodotum, a quo ipse appellatus erat,
									nominare potuit; qui conprensus extemplo traditusque Adranodoro
										<pb n="187"/> torquendus de se ipse <choice><sic>baud</sic><corr>haud</corr></choice> cunctanter fassus conscios celabat.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="11"><p>postremo, cum omnibus intolerandis patientiae humanae cruciatibus
									laceraretur,</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="12"><p>victum malis se simulans avertit ab consciis in insontes
									indicium, Thrasonem esse auctorem consilii mentitus, — nec nisi
									tam potenti duce confisos rem tantam ausuros <hi rend="italics">fuisse — ,</hi><hi rend="italics">socios ignobiles quosdam
										viros</hi> ab latere tyranni,</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="13"><p>quorum capita vilissima fingenti inter dolores gemitusque
									occurrere. maxime animo tyranni credibile indicium Thraso
									nominatus fecit; itaque extemplo traditur ad supplicium,
									adiectique poenae ceteri iuxta insontes.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="14"><p>consciorum nemo cum diu socius consilii torqueretur, aut latuit
									aut fugit; tantum illis in virtute ac fide Theodoti fiduciae
									fuit tantumque ipsi Theodoto virium ad arcana occultanda.</p></div></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="6"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p>ita, quod unum vinculum cum Romanis societatis erat, Thrasone
									sublato e medio extemplo <choice><sic>baud</sic><corr>haud</corr></choice> dubie ad defectionem res spectabat;</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p>legatique ad Hannibalem missi ac remissi ab eo cum Hannibale
									nobili adulescente Hippocrates et Epicydes, nati Carthagine, sed
									oriundi ab Syracusis exule avo, Poeni ipsi materno genere.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p>per hos iuncta societas Hannibali ac Syracusano tyranno; nec
									invito Hannibale apud tyrannum manserunt.</p></div></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>