<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:24.45.6-24.46.7</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:24.45.6-24.46.7</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xml:lang="eng"><text><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="part" n="2"><div type="textpart" subtype="book" n="24"><div type="textpart" subtype="chapter" n="45"><div type="textpart" subtype="section" n="6"><p>redire ad eos non liceat, cui dubium esse, quin brevi desperata
									ab sociis Romana <choice><sic>re</sic><corr>res</corr></choice> foederibus Punicis omnia in Italia iuncta visuri
									sint?</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="7"><p>se <choice><sic>tamen</sic><corr>autem</corr></choice> non eum esse, qui Altinio fidei quicquam censeat
									habendum, sed mediam secuturum consilii viam.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="8"><p>neque enim pro hoste neque pro socio in praesentia habitum libera
									custodia haud procul a castris placere in aliqua fida civitate
									eum servari per belli tempus: perpetrate bello tum consultandum,
									utrum prior defectio plus merita sit poenae, an <choice><sic>hie</sic><corr>hic</corr></choice> reditus veniae.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="9"><p>Fabio adsensum est, Calenisque legatis traditus et ipse et
									comites; et auri satis magnum pondus, quod secum attulerat, ei
									servari iussum.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="10"><p>Calibus eum interdiu solutum custodes sequebantur, nocte clausum
									adservabant.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="11"><p>Arpis domi primum desiderari quaerique est coeptus; dein fama per
									totam urbem volgata tumultum ut principe amisso fecit, metuque
									rerum novarum extemplo nuntii missi.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="12"><p>quibus nequaquam offensus Poenus, quia et ipsum ut ambiguae fidei
									virum suspectum iam pridem habebat et causam nactus erat tam
									ditis hominis bona possidendi vendendique;</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="13"><p>ceterum, ut irae magis quam avaritiae datum crederent homines,
									crudelitatem quoque ad aviditatem addidit, coniugemque eius ac
									liberos in <choice><sic>eastra</sic><corr>castra</corr></choice> accitos,</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="14"><p>quaestione prius habita primum de fuga Altini, dein, quantum auri
									argentique domi relictum esset, satis cognitis omnibus vivos
									combussit.</p></div></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="46"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p>Fabius ab Suessula profectus Arpos primum institit oppugnare. ubi
									cum a quingentis fere passibus castra posuisset, contemplatus ex
									propinquo situm urbis moeniaque, quae pars tutissima moenibus
									erat, quia maxime neglectam custodia vidit, ea potissimum
									adgredi statuit.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p>comparatis omnibus, quae ad urbes oppugnandas usui sunt,
									centurionum robora ex toto exercitu delegit tribunosque viros
									fortes eis praefecit et milites sescentos, quantum satis visum
									est, attribuit eosque, ubi quartae vigiliae signum cecinisset,
									ad eu <pb n="231"/> locum scalas iussit ferre.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p>porta ibi humilis et angusta erat infrequenti via per desertam
									partem urbis. eam portam scalis prius <choice><sic>transgresses</sic><corr>transgressos</corr></choice> murum aperire ex interiore parte aut claustra
									refringere iubet et tenentes partem urbis cornu signum dare, ut
									ceterae copiae admoverentur:</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="4"><p>parata omnia atque instructa sese habiturum. ea inpigre facta, et
									quod impedimentum agentibus fore videbatur, id maxime ad
									fallendum adiuvit.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="5"><p>imber ab nocte media coortus custodes vigilesque dilapsos e
									stationibus subfugere in tecta coegit sonitusque primo largioris
									procellae strepitum molientium portam exaudiri prohibuit,
									lentior deinde aequaliorque accidens auribus magnam partem
									hominum sopivit.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="6"><p>postquam portam tenebant cornicines in via paribus intervallis
									dispositos canere iubent, ut consulem excirent.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="7"><p>id ubi factum ex composito est, signa efferri consul iubet ac
									paulo ante lucem per effractam portam urbem ingreditur.</p></div></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>