<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:24.4.1-24.4.9</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:24.4.1-24.4.9</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xml:lang="eng"><text><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="part" n="2"><div type="textpart" subtype="book" n="24"><div type="textpart" subtype="chapter" n="4"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p>in Sicilia Romanis omnia mutaverat mors <choice><sic>flieronis</sic><corr>Hieronis</corr></choice> regnumque ad Hieronymum nepotem eius translatum,
									puerum vixdum libertatem, nedum dominationem modice laturum.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p><choice><sic>ear</sic><corr>eam</corr></choice> aetatem, id ingenium tutores atque amici ad
									praecipitandum in omnia vitia acceperunt. quae ita futura
									cernens Hiero ultima senecta voluisse dicitur liberas Syracusas
									relinquere, ne sub dominatu puerili per ludibrium bonis artibus <choice><sic>parturn</sic><corr>partum</corr></choice> firmatumque interiret regnum.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p>huic consilio eius summa ope obstitere filiae, nomen regium penes
									puerum futurum ratae, regimen rerum omnium penes se virosque
									suos <hi rend="italics">Adranodorum et Zoippum, qui
										Syracusanorum</hi> primi relinquebantur.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="4"><p>non facile erat <choice><sic>nonagensimum</sic><corr>nonagesimum</corr></choice> iam agenti annum, circumsesso dies noctesque
									muliebribus blanditiis, liberare animum et convertere ad
									publicam a privata curam.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="5"><p>itaque tutores modo quindecim puero relinquit, quos precatus est
									moriens, ut fidem erga populum Romanum quinquaginta annos ab se
									cultam inviolatam servarent iuvenemque suis potissimum vestigiis
									insistere vellent <hi rend="italics">et</hi> disciplinae, in qua
									eductus esset.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="6"><p>haec mandata. cum expirasset, tutores testamento prolato pueroque
									in contionem producto — erat autem quindecim tum ferme annorum —
								</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="7"><p>paucis, <pb n="186"/> qui per contionem ad excitandos clamores
									dispositi erant, adprobantibus testamentum, ceteris velut patre
									amisso in orba civitate omnia timentibus <hi rend="italics">munus suscipiunt.</hi> funus fit regium,</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="8"><p>magis amore civium et caritate quam cura suorum celebre.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="9"><p>brevi deinde ceteros tutores summovet Adranodorus, iuvenem iam
									esse dictitans Hieronymum ac regni potentem; deponendoque
									tutelam ipse, quae cum pluribus communis erat, in se unum omnium
									vires convertit.</p></div></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>