<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:24.36.1-24.36.10</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:24.36.1-24.36.10</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xml:lang="eng"><text><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="part" n="2"><div type="textpart" subtype="book" n="24"><div type="textpart" subtype="chapter" n="36"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p>forte ea cura, quae adversus Poenos praeparata <hi rend="italics">erat,</hi> adversus Siculos usui fuit. castris ponendis
									incompositos ac <choice><sic>disperses</sic><corr>dispersos</corr></choice> nanctus eos et plerosque inermes, quod peditum fuit,
									circumvenit; eques levi certamine inito cum Hippocrate Acras
									perfugit.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p>ea pugna deficientes ab Romanis cum cohibuisset Siculos,
									Marcellus Syracusas redit; et post paucos dies Himilco adiuncto
									Hippocrate ad flumen Anapum, octo ferme inde milia, castra
									posuit.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p>sub idem forte tempus et naves longae quinque et quinquaginta
									Carthaginiensium cum Bomilcare <hi rend="italics">praefecto</hi>
									classis in magnum <choice><sic>portur</sic><corr>portum</corr></choice> Syracusas ex alto decurrere,</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="4"><p>et Romana item classis, triginta quinqueremes, legionem primam
									Panormi exposuere; versumque ab Italia bellum, — adeo uterque
									populus in Siciliam intentus fuit, — videri poterat.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="5"><p>legionem Romanam quae exposita Panormi erat, venientem Syracusas
									praedae haud dubie sibi futuram Himilco ratus via decipitur;</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="6"><p>mediterraneo namque Poenus itinere duxit, legio maritimis locis
									classe prosequente ad Appium Claudium Pachynum cum parte
									copiarum obviam progressum pervenit.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="7"><p>nec diutius Poeni ad Syracusas morati sunt; et Bomilcar simul
									parum fidens navibus suis duplici facile numero classem
									habentibus Romanis, simul inutili mora cernens nihil aliud ab
									suis quam inopiam adgravari sociorum, velis in altum datis in
									Africam transmisit,</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="8"><p>et Himilco secutus nequiquam Marcellum Syracusas, si qua,
									priusquam maioribus copiis iungeretur, occasio pugnandi esset,
									postquam ea nulla contigerat tutumque ad Syracusas et munimento
									et viribus hostem cernebat,</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="9"><p>ne frustra adsidendo spectandoque obsidionem sociorum tempus
									tereret, castra inde movit, ut, quocumque vocasset defectionis
									ab Romano spes, admoveret exercitum ac praesens suas res
									foventibus adderet animos.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="10"><p>Murgantiam primum prodito ab ipsis <choice><sic>prasidio</sic><corr>praesidio</corr></choice> Romano recipit, ubi frumenti <pb n="221"/> magna vis
									commeatusque omnis generis convecti erant Romanis.</p></div></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>