<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:24.24.1-24.24.10</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:24.24.1-24.24.10</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xml:lang="eng"><text><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="part" n="2"><div type="textpart" subtype="book" n="24"><div type="textpart" subtype="chapter" n="24"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p>his audiendis credendisque opportuna multitudo maior in dies
									Syracusas confluebat, nec Epicydi solum spem novandarum rerum,
									sed Adranodoro etiam praebebat.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p>qui fessus tandem uxoris vocibus monentis nunc illud esse tempus
									occupandi res, dum turbata omnia nova atque incondita libertate
									essent, dum regiis stipendiis pastus obversaretur miles, dum ab
									Hannibale missi duces adsueti militibus iuvare possent incepta,
									cum Themisto, cui Gelonis filia nupta erat, rem consociatam
									paucos post dies Aristoni cuidam tragico actori, cui et alia
									arcana committere adsuerat, incaute aperit.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p>huic et genus et fortuna honesta erant, nec ars, quia nihil tale
									apud Graecos pudori est, ea deformabat. itaque fidem <hi rend="italics">priorem</hi> potioremque ratus, quam patriae
									debebat, indicium ad praetores defert.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="4"><p>qui ubi rem haud vanam esse certis indiciis conpererunt,
									consultis senioribus et auctoritate eorum praesidio ad fores
									posito ingressos curiam Themistum atque Adranodorum
									interfecerunt.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="5"><p>et cum tumultus ab re in speciem atrociore causam aliis
									ignorantibus ortus esset, silentio <pb n="208"/> tandem facto
									indicem in curiam introduxerunt.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="6"><p>qui cum ordine omnia edocuisset: principium coniurationis factum
									ab Harmoniae Gelonis filiae nuptiis, quibus Themisto iuncta
									esset;</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="7"><p>Afrorum Hispanorumque auxiliares instructos ad caedem praetorum
									principumque aliorum, bonaque eorum praedae futura
									interfectoribus pronuntiatum;</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="8"><p>iam mercennariorum manum <choice><sic>adsuetamn</sic><corr>adsuetam</corr></choice> imperiis Adranodori paratam fuisse ad Insulam rursus
									occupandam; singula deinde, quae per quosque agerentur, totamque
									viris armisque instructam coniurationem ante oculos posuit. et
									senatui quidem tam iure caesi quam Hieronymus videbantur;</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="9"><p>ante curiam variae atque incertae rerum multitudinis clamor erat.
									quam ferociter minitantem in vestibulo curiae corpora
									coniuratorum eo metu compresserunt, ut silentes <choice><sic>integral</sic><corr>integram</corr></choice> plebem in contionem sequerentur.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="10"><p>Sopatro mandatum ab senatu et a collegis, ut verba faceret.</p></div></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>