<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:23.8.1-23.8.11</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:23.8.1-23.8.11</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xml:lang="eng"><text><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="part" n="2"><div type="textpart" subtype="book" n="23"><div type="textpart" subtype="chapter" n="8"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p>Deversatus est apud Ninnios Celeres, Sthenium Pacuviumque,
									inclutos nobilitate ac divitiis.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p>eo Pacuvius Calavius, de quo ante dictum est, princeps <pb n="133"/> factionis eius, quae traxerat rem ad Poenos,
									filium iuvenem adduxit,</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p>abstractum a Deci Magi latere, cum quo ferocissime pro Romana
									societate adversus Punicum foedus steterat, nec eum aut
									inclinata in partem alteram civitas aut patria maiestas
									sententia depulerat.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="4"><p>huic tum pater iuveni Hannibalem deprecando magis quam purgando
									placavit,</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="5"><p>victusque patris precibus lacrimisque etiam ad cenam eum cum
									patre vocari iussit, cui convivio neminem Campanum praeterquam
									hospites Vibelliumque Tauream, insignem bello virum, adhibiturus
									erat.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="6"><p>epulari coeperunt de die, et convivium non ex more Punico aut
									militari disciplina esse, sed, ut in civitate atque etiam domo
									diti ac luxuriosa, omnibus voluptatium inlecebris
									instructum.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="7"><p>unus nec dominorum invitatione nec ipsius interdum Hannibalis
									Calavius filius perlici ad vinum potuit, ipse valetudinem
									excusans, patre animi quoque eius haud mirabilem perturbationem
									causante.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="8"><p>solis ferme occasu patrem Calavium ex convivio egressum secutus
									filius, ubi in secretum — </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="9"><p>hortus erat posticis aedium partibus — pervenerunt, “Consilium”
									inquit “adfero, pater, quo non veniam solum peccati, quod
									defecimus ad Hannibalem, impetraturi ab Romanis, sed in multo
									maiore dignitate et gratia fi<hi rend="italics">turi</hi> simus
									Campani, quam umquam fuimus.”</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="10"><p>cum mirabundus pater, quidnam id esset consilii, quaereret, toga
									reiecta ab umero latus succinctum gladio nudat.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="11"><p>“<choice><sic>lam</sic><corr>iam</corr></choice> ego” inquit “sanguine Hannibalis sanciam Romanum
									foedus. te id prius scire volui, si forte abesse, dum facinus
									patratur, malles.”</p></div></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>