<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:23.44.7-23.46.3</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:23.44.7-23.46.3</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xml:lang="eng"><text><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="part" n="2"><div type="textpart" subtype="book" n="23"><div type="textpart" subtype="chapter" n="44"><div type="textpart" subtype="section" n="7"><p>tertio die Hannibal partem copiarum praedatum in agrum Nolanum
									misit. quod ubi animadvertit Marcellus, extemplo in aciem copias
									eduxit; neque Hannibal detractavit. mille fere passuum inter
									urbem erant castraque; eo spatio — et sunt omnia campi circa
									Nolam — concurrerunt.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="8"><p>clamor ex parte utraque sublatus proximos ex cohortibus iis, quae
									in agros praedatum exierant, ad proelium iam commissum
									revocavit.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="9"><p>et Nolani aciem Romanam auxerunt, quos conlaudatos Marcellus in
									subsidiis stare et saucios ex <pb n="176"/> acie efferre iussit,
									pugna abstinere, ni ab se signum accepissent.</p></div></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="45"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p>proelium erat anceps: summa vi et duces hortabantur et milites
									pugnabant. Marcellus victis ante diem tertium, fugatis ante
									paucos dies a Cumis, pulsis priore anno ab Nola ab eodem se
									duce, milite alio, instare iubet.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p>non omnis esse in acie; praedantis vagari in agris; et qui
									pugnent, marcere Campana luxuria, vino et scortis omnibusque
									lustris per totam hiemem confectos.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p>abisse illam vim vigoremque, dilapsa esse robora corporum
									animorumque, quibus Pyrenaei Alpiumque superata sint iuga.
									reliquias illorum virorum vix arma membraque sustinentis
									pugnare. Capuam Hannibali Cannas fuisse.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="4"><p>ibi virtutem bellicam, ibi militarem disciplinam, ibi praeteriti
									temporis famam, ibi spem futuri extinctam.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="5"><p>cum haec exprobrando hosti Marcellus suorum militum animos
									erigeret, Hannibal multo gravioribus probris increpabat:</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="6"><p>arma signaque eadem se noscere, quae ad Trebiam Trasumennumque,
									postremo ad Cannas viderit habueritque; militem alium profecto
									se in hiberna Capuam duxisse, alium inde eduxisse. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="7"><p>“legatumne Romanum et legionis unius atque alae magno certamine
									vix toleratis pugnam, quos binae acies consulares numquam
									sustinuerunt?</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="8"><p>Marcellus tirone milite ac Nolanis subsidiis inultus nos iam
									iterum lacessit? ubi ille miles meus est, qui derepto ex equo C.
									Flaminio consuli caput abstulit? ubi, <hi rend="italics">qui</hi> L. Paulum ad Cannas occidit?</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="9"><p>ferrum nunc hebet? an dextrae torpent? an quid prodigii est
									aliud? qui pauci plures vincere soliti estie, <choice><sic>nune</sic><corr>nunc</corr></choice> paucis plures vix restatis? Romam vos expugnaturos, si
									quis duceret, fortes lingua iactabatis;</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="10"><p>en in minore re experiri vim virtutemque volo: expugnate Nolam,
									campestrem urbem, non flumine, non mari saeptam. hinc vos ex tam
									opulenta urbe praeda spoliisque onustos vel ducam, quo voletis,
									vel sequar.”</p></div></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="46"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p>nec bene nec male dicta profuerunt ad confirmandos animos.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p>cum omni parte pellerentur, <pb n="177"/> Romanisque crescerent
									animi non duce solum adhortante, sed Nolanis etiam per clamorem
									favoris indicem accendentibus ardorem pugnae, terga Poeni
									dederunt atque in castra conpulsi sunt.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p>quae oppugnare cupientis milites Romanos Marcellus Nolam reduxit
									cum magno gaudio et gratulatione etiam plebis, quae ante
									inclinatior ad Poenos fuerat.</p></div></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>