<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:23.3.8-23.4.8</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:23.3.8-23.4.8</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xml:lang="eng"><text><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="part" n="2"><div type="textpart" subtype="book" n="23"><div type="textpart" subtype="chapter" n="3"><div type="textpart" subtype="section" n="8"><p>ubi auditum est nomen, malum et inprobum pro se quisque clamare
									et supplicio dignum.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="9"><p>tum Pacuvius “Video, quae de hoc sententia sit; date igitur pro
									malo atque inprobo bonum senatorem et iustum.”</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="10"><p>primo silentium erat inopia potioris subiciundi; deinde, cum
									aliquis omissa verecundia quempiam nominasset, multo maior
									extemplo clamor oriebatur,</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="11"><p>cum alii negarent nosse, alii nunc probra nunc humilitatem
									sordidamque inopiam et pudendae artis aut quaestus genus
									obicerent.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="12"><p>hoc multo magis in secundo ac tertio citato senatore est factum,
									ut ipsius paenitere homines appareret, quem autem in eius
									substituerent locum,</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="13"><p>deesse, quia nec eosdem nominari attinebat, nihil aliud quam ad
									audienda probra nominatos, et multo humiliores obscurioresque
									ceteri erant eis, qui primi memoriae occurrerant.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="14"><p>ita dilabi homines, notissimum quodque malum maxume tolerabile
									dicentes esse iubentesque senatum ex custodia dimitti.</p></div></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="4"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p>hoc modo Pacuvius cum obnoxium vitae beneficio senatum multo sibi
									magis quam plebi fecisset, sine armis, iam omnibus
									concedentibus, dominabatur.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p>hinc senatores omissa dignitatis libertatisque memoria plebem
									adulari: salutare, benigne invitare, apparatis accipere
									epulis;</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p>eas causas suscipere, ei semper parti adesse, secundum eam litem
									iudices dare, quae magis popularis aptiorque in volgus favori
									conciliando esset; iam vero nihil in senatu agi aliter,</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="4"><p>quam si plebis ibi <pb n="129"/> esset concilium. prona semper
									civitas in luxuriam non ingeniorum modo vitio sed afluenti copia
									voluptatium et inlecebris omnis amoenitatis maritimae
									terrestrisque,</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="5"><p>tum vero ita obsequio principum et licentia plebei lascivire, ut
									nec libidini nec sumptibus modus esset.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="6"><p>ad contemptum legum magistratuum senatus accessit tum, post
									Cannensem cladem, ut, cuius aliqua verecundia erat, Romanum
									quoque spernerent imperium.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="7"><p>id modo erat in mora ne extemplo deficerent, quod conubium
									vetustum multas familias claras ac potentis Romanis
									miscuerat,</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="8"><p>et, cum militarent aliquot apud Romanos, maximum vinculum erant
									trecenti equites, nobilissimus quisque Campanorum, in praesidia
									Sicularum urbium delecti ab Romanis ac missi.</p></div></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>