<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:23.28.1-23.28.12</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:23.28.1-23.28.12</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xml:lang="eng"><text><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="part" n="2"><div type="textpart" subtype="book" n="23"><div type="textpart" subtype="chapter" n="28"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p>eae litterae quamquam primo admodum moverunt senatum, tamen, quia
									Italiae cura prior potiorque erat, nihil de Hasdrubale neque de
									copiis eius mutatum est;</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p>Himilco cum exercitu iusto et aucta classe ad retinendam terra
									marique ac tuendam Hispaniam est missus.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p>qui ut pedestris navalisque copias traiecit, castris communitis
									navibusque subductis et vallo circumdatis, cum equitibus
									delectis ipse, quantum maxime adcelerare poterat, per dubios
									infestosque populos iuxta intentus ad Hasdrubalem pervenit.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="4"><p>cum decreta senatus mandataque exposuisset atque edoctus esset
									ipse in vicem, quem ad modum tractandum bellum in <choice><sic>IIispania</sic><corr>Hispania</corr></choice> foret, retro in sua castra redit nulla re quam
									celeritate tutior, quod undique abierat, antequam
									consentirent.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="5"><p>Hasdrubal, priusquam moveret castra, pecunias imperat populis
									omnibus suae dicionis,</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="6"><p>satis gnarus Hannibalem transitus quosdam pretio mercatum nec
									auxilia Gallica aliter quam conducta habuisse; inopem tantum
									iter ingressum vix penetraturum ad Alpis fuisse: pecuniis igitur
									raptim exactis ad Hiberum descendit. decreta
									Carthaginiensium</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="7"><p>et Hasdrubalis iter ubi ad Romanos sunt perlata, omnibus omissis
									rebus ambo duces iunctis copiis ire obviam coeptis atque
									obsistere parant,</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="8"><p>rati, si Hannibali, vix per se ipsi tolerando Italiae hosti,
									Hasdrubal dux atque Hispaniensis exercitus esset iunctus, <choice><sic>ilium</sic><corr>illum</corr></choice> finem Romani imperii fore.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="9"><p>his anxii curis ad Hiberum contrahunt copias et transito amne cum
									diu consultassent, utrum castra castris conferrent an satis
									haberent sociis Carthaginiensium oppugnandis morari ab itinere
									proposito hostem,</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="10"><p>urbem a propinquo flumine Hiberam appellatam, opulentissimam ea
									tempestate regionis eius, oppugnare parant.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="11"><p>quod ubi sensit Hasdrubal, pro ope ferenda sociis pergit ire ipse
									ad urbem deditam nuper in fidem Romanorum oppugnandam.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="12"><p>ita iam coepta obsidio omissa ab Romanis est et in ipsum
									Hasdrubalem <pb n="157"/> versum bellum.</p></div></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>