<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:23.10.1-23.10.13</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:23.10.1-23.10.13</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xml:lang="eng"><text><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="part" n="2"><div type="textpart" subtype="book" n="23"><div type="textpart" subtype="chapter" n="10"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p>postero die senatus frequens datus Hannibali. ubi prima eius
									oratio perblanda ac benigna fuit, qua gratias egit Campanis,
									quod amicitiam suam Romanae societati praeposuissent,</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p>et inter cetera magnifica promissa pollicitus brevi caput Italiae
									omni Capuam fore iuraque inde cum ceteris populis Romanum etiam
									petiturum. <pb n="135"/></p></div><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p>unum esse exsortem Punicae amicitiae foederisque secum facti,
									quem neque esse Campanum neque dici debere, Magium Decium;
										<del>eum</del> postulare, ut sibi dedatur ac se praesente de
									eo referatur senatusque consultum fiat.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="4"><p>omnes in eam sententiam ierunt, quamquam magnae parti et vir
									indignus <hi rend="italics">esse</hi> ea calamitate et haud
									parvo initio minui videbatur ius libertatis.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="5"><p>egressus curia in templo magistratuum consedit conprehendique
									Decium Magium atque ante pedes destitutum causam dicere
									iussit.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="6"><p>qui cum manente ferocia animi negaret lege foederis id cogi
									posse, tum iniectae catenae, ducique ante lictorem in castra est
									iussus.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="7"><p>quoad capite aperto est ductus contionabundus incessit ad
									circumfusam undique multitudinem vociferans: “<choice><sic>Habetis</sic><corr>habetis</corr></choice> libertatem, Campani, quam petistis; foro medio, luce
									clara, videntibus vobis nulli Campanorum secundus vinctus ad
									mortem rapior.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="8"><p>quid violentius capta Capua fieret? ite obviam Hannibali,
									exornate urbem diemque adventus eius consecrate, ut hunc
									triumphum de cive vestro spectetis.”</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="9"><p>haec vociferante cum moveri volgus videretur, obvolutum caput
									est, ociusque rapi extra portam iussus.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="10"><p>ita in castra perducitur; extemploque inpositus in navem et
									Carthaginem missus, ne motu aliquo Capuae ex indignitate rei
									orto senatum quoque paeniteret dediti principis et, legatione
									missa ad repetendum eum, aut negando rem, quam primam peterent,
									offendendi sibi novi socii, aut tribuendo habendus Capuae esset
									seditionis ac turbarum auctor.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="11"><p>navem Cyrenas detulit tempestas, quae tum in dicione regum erant.
									ibi cum Magius ad statuam Ptolomaei regis confugisset,
									deportatus a custodibus Alexandream ad Ptolomaeum,</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="12"><p>cum eum docuisset contra ius foederis vinctum se ab Hannibale
									esse, vinclis liberatur, permissumque, ut rediret, seu Romam seu
									Capuam mallet. nec Magius Capuam sibi tutam dicere</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="13"><p>et Romam eo tempore, quo inter Romanos Campanosque bellum sit,
									transfugae magis quam hospitis fore domicilium; nusquam <pb n="136"/> malle quam in regno eius vivere, quem vindicem
									atque auctorem habeat libertatis.</p></div></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>