<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:22.60.21-22.60.27</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:22.60.21-22.60.27</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xml:lang="eng"><text><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="part" n="2"><div type="textpart" subtype="book" n="22"><div type="textpart" subtype="chapter" n="60"><div type="textpart" subtype="section" n="21"><p>nisi quis credere potest adfuisse erumpentibus, qui, ne
									erumperent, obsistere conati sunt, aut non invidere eos cum
									incolumitati tum gloriae illorum per virtutem partae, cum sibi
									timorem ignaviamque servitutis ignominiosae causam esse
									sciant.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="22"><p>maluerunt in tentoriis latentes simul lucem atque hostem
									expectare, cum silentio noctis erumpendi <pb n="123"/> occasio
									esset. <hi rend="italics">at</hi><hi rend="italics">enim</hi> ad
									erumpendum e castris defuit animus, ad tutanda fortiter castra
									animum habuerunt; dies noctesque aliquot obsessi vallum
									armis,</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="23"><p>se ipsi tutati vallo sunt; tandem ultima ausi passique, cum omnia
									subsidia vitae deessent adfectisque fame viribus arma iam
									sustinere nequirent, necessitatibus magis humanis quam armis
									victi sunt.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="24"><p>orto sole hostis ad vallum accessit; ante secundam horam, nullam
									fortunam certaminis experti, tradiderunt arma ac se ipsos.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="25"><p>haec vobis istorum per biduum militia fuit. cum <hi rend="italics">in</hi> acie stare ac pugnare decuerat, in
									castra refugerunt; cum pro vallo pugnandum erat, castra
									tradiderunt, neque in acie neque in castris utiles.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="26"><p>et vos redimamus? cum erumpere <hi rend="italics">e</hi> castris
									oportet, cunctamini ac manetis; cum manere <hi rend="italics">et</hi> castra tutari armis necesse est, et castra et arma
									et vos ipsos traditis hosti.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="27"><p>ego non magis istos redimendos, patres conscripti, censeo, quam
									illos dedendos Hannibali, qui per medios hostis e castris
									eruperunt ac per summam virtutem se patriae restituerunt.”</p></div></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>