<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:22.4.5-22.5.4</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:22.4.5-22.5.4</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xml:lang="eng"><text><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="part" n="2"><div type="textpart" subtype="book" n="22"><div type="textpart" subtype="chapter" n="4"><div type="textpart" subtype="section" n="5"><p>Poenus ubi, id quod petierat, <choice><sic>clausurn</sic><corr>clausum</corr></choice> lacu ac montibus et circumfusum suis copiis habuit
									hostem, signum omnibus dat simul invadendi.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="6"><p>qui ubi, qua cuique proximum fuit, decucurrerunt, eo magis
									Romanis subita atque inprovisa res fuit, quod orta ex lacu
									nebula campo quam montibus densior sederat, agminaque hostium ex
									pluribus collibus ipsa inter se satis conspecta eoque magis
									pariter decucurrerant.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="7"><p>Romanus clamore prius undique orto quam satis cerneret, se
									circumventum esse sensit, et ante in frontem lateraque pugnari
									coeptum est, quam satis instrueretur acies aut expediri arma
									stringique gladii possent.</p></div></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="5"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p>consul perculsis omnibus ipse satis, ut in <hi rend="italics">re</hi> trepida, inpavidus turbatos ordines, vertente se
									quoque ad dissonos clamores, instruit, ut tempus locusque
									patitur, et, quacumque adire audirique potest, adhortatur ac
									stare ac pugnare iubet:</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p>nec enim inde votis aut inploratione deum sed vi ac virtute
									evadendum esse; per medias acies ferro viam fieri et, quo
									timoris minus sit, eo minus ferme periculi esse.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p>ceterum prae strepitu ac tumultu nec consilium nec imperium
									accipi poterat, tantumque aberat, ut sua signa atque ordines et
									locum noscerent, ut vix ad arma capienda aptandaque pugnae
									conpeteret animus, opprimerenturque quidam onerati magis iis
									quam tecti. et erat in tanta caligine maior usus aurium quam
									oculorum.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="4"><p>ad gemitus vulnerum ictusque corporum aut armorum et mixtos
									terrentium paventiumque clamores circumferebant ora
									oculosque.</p></div></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>