<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:22.36.1-22.36.9</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:22.36.1-22.36.9</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xml:lang="eng"><text><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="part" n="2"><div type="textpart" subtype="book" n="22"><div type="textpart" subtype="chapter" n="36"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p>exercitus quoque multiplicati sunt; quantae autem copiae peditum
									equitumque additae sint, adeo et numero et genere copiarum
									variant auctores, ut vix quicquam satis certum adfirmare ausus
									sim.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p>decem milia novorum militum alii scripta in supplementum, alii
									novas quattuor legiones, ut octo legionibus rem gererent;</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p>numero quoque peditum equitumque legiones auctas milibus peditum
									et centenis equitibus in singulas adiectis, ut quina milia
									peditum, treceni equites essent, socii duplicem numerum equitum
									darent,</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="4"><p>peditis aequarent, septem<hi rend="italics">que</hi> et octoginta
									milia armatorum et ducentos in castris Romanis <hi rend="italics">fuisse,</hi> cum pugnatum ad Cannas est,
									quidam auctores sunt.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="5"><p>illud haudquaquam discrepat, maiore conatu atque impetu rem actam
									quam prioribus annis, quia spem posse vinci hostem dictator
									praebuerat.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="6"><p>ceterum priusquam signa ab urbe novae legiones <pb n="98"/>
									moverent, decemviri libros adire atque inspicere iussi ; propter
									territos vulgo homines novis prodigiis.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="7"><p><choice><sic>lna</sic><corr>nam</corr></choice> et Romae in Aventino et Ariciae nuntiatum erat sub
									idem tempus lapidibus pluvisse, et multo cruore signa in Sabinis
										<hi rend="italics">sudasse, et</hi> Caeretes aquas fonte
									calido <hi rend="italics">gelidas</hi> manasse;</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="8"><p>id quidem etiam, quod saepius acciderat magis terrebat; et in via
									fornicata, quae ad Campum erat, aliquot homines de caelo tacti
									exanimatique fuerant.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="9"><p>ea prodigia ex libris procurata. legati a Paesto pateras aureas
									Romam attulerunt. iis sicut Neapolitanis gratiae actae, aurum
									non acceptum.</p></div></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>