<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:22.3.5-22.3.11</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:22.3.5-22.3.11</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xml:lang="eng"><text><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="part" n="2"><div type="textpart" subtype="book" n="22"><div type="textpart" subtype="chapter" n="3"><div type="textpart" subtype="section" n="5"><p>itaque satis apparebat nec deos nec homines consulentem ferociter
									omnia ac praepropere acturum; quoque pronior esset in vitia sua,
									agitare eum atque inritare Poenus parat,</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="6"><p>et laeva relicto hoste Faesulas petens medio Etruriae agro
									praedatum profectus quantam maximam vastitatem potest caedibus
									incendiisque consuli procul ostendit.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="7"><p>Flaminius, qui ne quieto quidem hoste ipse quieturus erat, tum
									vero, postquam res sociorum ante oculos prope suos ferri agique
									vidit, suum id dedecus ratus, per mediam iam Italiam vagari
									Poenum atque obsistente nullo ad ipsa Romana moenia ire
									oppugnanda,</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="8"><p>ceteris omnibus in consilio salutaria magis quam speciosa
									suadentibus: collegam expectandum, ut coniunctis exercitibus
									communi animo consilioque rem gererent,</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="9"><p>interim equitatu auxiliisque levium armorum ab effusa praedandi
									licentia hostem cohibendum, iratus <pb n="65"/> se ex consilio
									proripuit signumque simul itineris pugnaeque cum <hi rend="italics">proposuisset,</hi> “immo Arreti ante moenia
									sedeamus inquit;</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="10"><p>Chic enim patria et penates sunt. Hannibal emissus e manibus
									perpopuletur Italiam vastandoque et urendo omnia ad Romana
									moenia perveniat, nec ante nos hinc moverimus, quam, sicut olim
									Camillum a Veis, C. Flaminium ab Arretio patres acciverint.”</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="11"><p>haec simul increpans cum ocius signa convelli iuberet et ipse in
									equum insiluisset, equus repente corruit consulemque lapsum
									super caput effudit.</p></div></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>