<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:22.14.2-22.14.8</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:22.14.2-22.14.8</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xml:lang="eng"><text><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="part" n="2"><div type="textpart" subtype="book" n="22"><div type="textpart" subtype="chapter" n="14"><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p>quieverant enim per paucos dies, quia, cum celerius solito ductum
									agmen esset, festinari ad prohibendam populationibus Campaniam
									crediderant. ut vero in extrema iuga Massici montis ventum
									est,</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p><hi rend="italics">et</hi> hostes sub oculis erant Falerni agri
									colonorumque Sinuessae tecta urentes nec ulla erat mentio
									pugnae,</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="4"><p>“<choice><sic>Spectatum</sic><corr>spectatum</corr></choice> huc” inquit Minucius “<hi rend="italics">ut</hi> ad
									rem fruendam oculis, sociorum caedes et incendia, venimus? nec,
									si nullius alterius nos, ne civium quidem horum pudet, quos
									Sinuessam colonos patres nostri miserunt, ut ab Samnite hoste
									tuta haec ora esset,</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="5"><p>quam nunc non vicinus Samnis urit, sed Poenus advena, ab extremis
									orbis terrarum terminis nostra cunctatione et socordia <pb n="76"/> iam huc progressus?</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="6"><p>tantum pro degeneramus a patribus nostris, ut, praeter quam oram
									illi Punicas vagari classes dedecus esse imperii sui duxerint,
									eam nunc plenam hostium <choice><sic>Numidarulmque</sic><corr>Numidarumque</corr></choice> ac Maurorum iam factam videamus.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="7"><p>qui modo Saguntum oppugnari indignando non homines tantum sed
									foedera et deos ciebamus, scandentem moenia Romanae coloniae <choice><sic>Hannibalemn</sic><corr>Hannibalem</corr></choice> quieti spectamus.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="8"><p>fumus ex incendiis villarum agrorumque in oculos atque ora venit;
									strepunt aures clamoribus plorantium sociorum, saepius nostram
									quam deorum invocantium opem: nos hic pecorum modo per aestivos
									saltus deviasque callis exercitum ducimus conditi nubibus
									silvisque.</p></div></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>