<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:22.14.1-22.14.15</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:22.14.1-22.14.15</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xml:lang="eng"><text><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="part" n="2"><div type="textpart" subtype="book" n="22"><div type="textpart" subtype="chapter" n="14"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p>ut vero, <hi rend="italics">postquam</hi> ad Vulturnum flumen
									castra sunt posita, exurebatur amoenissimus Italiae ager
									villaeque passim incendiis fumabant, per iuga Massici montis
									Fabio ducente, tum prope de integro seditio accensa;</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p>quieverant enim per paucos dies, quia, cum celerius solito ductum
									agmen esset, festinari ad prohibendam populationibus Campaniam
									crediderant. ut vero in extrema iuga Massici montis ventum
									est,</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p><hi rend="italics">et</hi> hostes sub oculis erant Falerni agri
									colonorumque Sinuessae tecta urentes nec ulla erat mentio
									pugnae,</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="4"><p>“<choice><sic>Spectatum</sic><corr>spectatum</corr></choice> huc” inquit Minucius “<hi rend="italics">ut</hi> ad
									rem fruendam oculis, sociorum caedes et incendia, venimus? nec,
									si nullius alterius nos, ne civium quidem horum pudet, quos
									Sinuessam colonos patres nostri miserunt, ut ab Samnite hoste
									tuta haec ora esset,</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="5"><p>quam nunc non vicinus Samnis urit, sed Poenus advena, ab extremis
									orbis terrarum terminis nostra cunctatione et socordia <pb n="76"/> iam huc progressus?</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="6"><p>tantum pro degeneramus a patribus nostris, ut, praeter quam oram
									illi Punicas vagari classes dedecus esse imperii sui duxerint,
									eam nunc plenam hostium <choice><sic>Numidarulmque</sic><corr>Numidarumque</corr></choice> ac Maurorum iam factam videamus.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="7"><p>qui modo Saguntum oppugnari indignando non homines tantum sed
									foedera et deos ciebamus, scandentem moenia Romanae coloniae <choice><sic>Hannibalemn</sic><corr>Hannibalem</corr></choice> quieti spectamus.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="8"><p>fumus ex incendiis villarum agrorumque in oculos atque ora venit;
									strepunt aures clamoribus plorantium sociorum, saepius nostram
									quam deorum invocantium opem: nos hic pecorum modo per aestivos
									saltus deviasque callis exercitum ducimus conditi nubibus
									silvisque.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="9"><p>si hoc modo peragrando cacumina saltusque M. Furius recipere a
									Gallis urbem voluisset, quo hic novus Camillus, nobis dictator
									unicus in rebus adfectis quaesitus, <choice><sic>ltaliam</sic><corr>Italiam</corr></choice> ab Hannibale recuperare parat,</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="10"><p>Gallorum Roma esset, quam vereor ne sic cunctantibus nobis
									Hannibali ac Poenis totiens servaverint maiores nostri.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="11"><p>sed vir ac vere Romanus, quo die dictatorem eum ex auctoritate
									patrum iussuque populi dictum Veios allatum est, cum esset satis
									altum Ianiculum, ubi sedens prospectaret hostem, descendit in
									aequum atque illo ipso die media in urbe, qua nunc busta Gallica
									sunt, et postero die citra Gabios cecidit Gallorum legiones.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="12"><p>quid? post multos annos cum ad Furculas Caudinas ab Samnite hoste
									sub iugum missi sumus, utrum tandem L. Papirius Cursor iuga
									Samni perlustrando an Luceriam premendo obsidendoque et
									lacessendo victorem hostem depulsum ab Romanis cervicibus iugum
									superbo Samniti inposuit?</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="13"><p>modo C. Lutatio quae alia res quam celeritas victoriam dedit,
									quod postero die, quam hostem vidit, classem gravem commeatibus,
									impeditam suomet ipsam instrumento atque adparatu,
									oppressit?</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="14"><p>stultitia est sedendo aut votis debellari credere posse: arma
									capias oportet et descendas in aequum et vir cum viro
									congrediaris; audendo atque agendo res Romana crevit, non his
										<pb n="77"/> segnibus consiliis, quae timidi cauta
									vocant.”</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="15"><p>haec velut contionanti Minucio circumfundebatur tribunorum
									equitumque Romanorum multitude, et ad aures quoque <choice><sic>nlilitum</sic><corr>militum</corr></choice> dicta ferocia evolvebantur: ac si militaris suffragi
									res esset, <choice><sic>baud</sic><corr>haud</corr></choice><choice><sic>dabie</sic><corr>dubie</corr></choice> ferebant Minucium Fabio ducem praelaturos.</p></div></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>