<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:22.12.4-22.12.10</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:22.12.4-22.12.10</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xml:lang="eng"><text><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="part" n="2"><div type="textpart" subtype="book" n="22"><div type="textpart" subtype="chapter" n="12"><div type="textpart" subtype="section" n="4"><p>sed ubi quieta omnia apud hostes nec castra ullo tumultu mota
									videt, increpans quidem, victos tandem <del><choice><sic>quos</sic><corr>illos</corr></choice></del> Martios animos Romanis debellatumque et
									concessum propalam de virtute ac gloria esse, in castra
									rediit;</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="5"><p>ceterum tacita cura animum incessit, quod cum duce haudquaquam
									Flamini Sempronique simili futura sibi res esset ac tum demum
									edocti malis Romani parem Hannibali ducem quaesissent.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="6"><p>et prudentiam quidem <del>non <choice><sic>vim</sic><corr>uim</corr></choice></del> dictatoris extemplo timuit; constantiam
									hauddum expertus agitare ac temptare animum movendo crebro
									castra populandoque in oculis eius agros sociorum coepit;</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="7"><p>et modo citato agmine ex conspectu abibat, modo repente in aliquo
									flexu viae, si excipere degressum in aequum posset, occultus
									subsistebat.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="8"><p>Fabius per loca alta <pb n="74"/> agmen ducebat modico ab hoste
									intervallo, ut neque omitteret eum neque congrederetur. castris,
									nisi quantum usus necessarii cogerent, tenebatur miles; pabulum
									et ligna nec pauci petebant nec passim;</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="9"><p>equitum levisque armaturae statio conposita instructaque in
									subitos tumultus et suo militi tuta omnia et infesta effusis
									hostium populatoribus praebebat;</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="10"><p>neque universo periculo summa rerum committebatur et parva
									momenta levium certaminum ex tuto coeptorum finitimoque receptu
									adsuefaciebant territum pristinis cladibus militem minus iam
									tandem aut virtutis aut fortunae paenitere suae.</p></div></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>