<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:22.11.6-22.12.3</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:22.11.6-22.12.3</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xml:lang="eng"><text><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="part" n="2"><div type="textpart" subtype="book" n="22"><div type="textpart" subtype="chapter" n="11"><div type="textpart" subtype="section" n="6"><p>qui cum dicto paruisset congressusque <pb n="73"/> eorum ingentem
									speciem dictaturae apud cives sociosque vetustate iam prope
									oblitos eius imperii fecisset, litterae ab urbe allatae sunt,
									naves onerarias commeatum ab Ostia in Hispaniam ad exercitum
									portantes a classe Punica circa portum Cosanum captas esse.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="7"><p>itaque extemplo consul Ostiam proficisci iussus navibusque, <hi rend="italics">quae</hi> ad urbem Romanam aut Ostiae essent,
									completis milite ac navalibus sociis persequi hostium classem ac
									litora Italiae tutari.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="8"><p>magna vis hominum conscripta Romae erat; libertini etiam, quibus
									liberi essent et aetas militaris, in verba iuraverant.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="9"><p>ex hoc urbano exercitu qui minores quinque et triginta annis
									erant in navis inpositi, alii, ut urbi praesiderent,
									relicti.</p></div></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="12"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p>dictator exercitu consulis accepto a Fulvio Flacco legato per
									agrum Sabinum Tibur, quo diem ad conveniendum edixerat novis
									militibus, venit.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p>inde Praeneste ac transversis limitibus in viam Latinam est
									egressus, unde itineribus summa cum cura exploratis ad hostem
									ducit, nullo loco, nisi quantum necessitas cogeret, fortunae se
									commissurus.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p>quo primum die <choice><sic>baud</sic><corr>haud</corr></choice> procul Arpis in conspectu hostium posuit castra, nulla
									mora facta, quin Poenus educeret in aciem copiamque pugnandi
									faceret.</p></div></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>