<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:22.10.2-22.10.8</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:22.10.2-22.10.8</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xml:lang="eng"><text><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="part" n="2"><div type="textpart" subtype="book" n="22"><div type="textpart" subtype="chapter" n="10"><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p>iniussu populi voveri non posse. rogatus in haec verba populus: “<choice><sic>Velitis</sic><corr>uelitis</corr></choice> iubeatisne haec sic fieri? si res publica populi
									Romani Quiritium ad quinquennium proximum, sicut velim eam
									salvam, servata erit hisce duellis, quod duellum populo Romano
									cum Carthaginiensi est quaeque duella cum Gallis sunt, qui cis
									Alpis sunt, tum donum duit populus Romanus Quiritium,</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p>quod ver attulerit ex suillo ovillo caprino bovillo grege quaeque
									profana erunt, Iovi fieri, ex qua die senatus populusque
									iusserit.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="4"><p>qui faciet, quando volet quaque lege volet, facito; quo modo
									faxit, probe factum esto.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="5"><p>si id moritur quod fieri oportebit, profanum esto, neque scelus
									esto. si quis rumpet occidetve insciens, ne fraus esto. si quis
									clepsit, ne populo scelus esto neve cui cleptum erit.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="6"><p>si atro die faxit insciens, probe factum esto. si nocte sive
									luce, si servus sive liber faxit, probe factum esto. si antidea,
										<hi rend="italics">quam</hi> senatus <pb n="72"/> populusque
									iusserit fieri, faxitur, eo populus solutus liber esto.”</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="7"><p>eiusdem rei causa ludi magni voti aeris trecentis triginta tribus
									milibus <hi rend="italics">trecentis triginta tribus</hi>
									triente, praeterea bubus Iovi trecentis, multis <choice><sic>aliisi</sic><corr>aliis</corr></choice> divis bubus albis atque ceteris hostiis.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="8"><p>votis rite nuncupatis supplicatio edicta; supplicatumque iere cum
									coniugibus ac liberis non urbana multitudo tantuln, sed
									agrestium etiam quos in aliqua sua fortuna publica quoque
									contingebat cura.</p></div></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>