<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:21.8.1-21.8.12</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:21.8.1-21.8.12</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xml:lang="eng"><text><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="part" n="2"><div type="textpart" subtype="book" n="21"><div type="textpart" subtype="chapter" n="8"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p>obsidio deinde per paucos dies magis quam oppugnatio fuit, dum
									vulnus ducis curaretur. per quod tempus ut quies certaminum
									erat, ita ab apparatu operum ac munitionum nihil cessatum.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p>itaque acrius de integro coortum est bellum, pluribusque
									partibus, vix accipientibus quibusdam opera locis, vineae
									coeptae agi admoverique aries.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p>abundabat multitudine hominum Poenus; ad centum quinquaginta
									milia habuisse in armis satis creditur;</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="4"><p>oppidani ad omnia tuenda atque obeunda, multifariam distineri
									coepti, non sufficiebant.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="5"><p>itaque iam feriebantur arietibus muri quassataeque multae partes
									erant; una continentibus ruinis nudaverat urbem: tres deinceps
									turres quantumque inter eas muri erat cum fragore ingenti
									prociderant.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="6"><p>captum oppidum ea ruina crediderant Poeni, qua, velut si pariter
									utrosque murus texisset, ita utrimque in pugnam procursum <pb n="8"/> est.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="7"><p>nihil tumultuariae pugnae simile erat, quales in oppugnationibus
									urbium per occasionem partis alterius conseri solent, sed iustae
									acies velut patenti campo inter ruinas muri tectaque urbis
									modico distantia intervallo constiterant.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="8"><p>hinc spes, hinc desperatio animos inritat, Poeno cepisse iam se
									urbem, si paulum adnitatur, credente, Saguntinis pro nudata
									moenibus patria corpora opponentibus nec ullo pedem referente,
									ne in relictum a se locum hostem inmitteret.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="9"><p>itaque quo acrius et confertim magis utrimque pugnabant, eo
									plures vulnerabantur nullo inter arma corporaque vano
									intercidente telo.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="10"><p>phalarica erat Saguntinis missile telum hastili abiegno et cetera
									tereti praeterquam ad extremum, unde ferrum extabat; id, sicut
									in pilo, quadratum stuppa circumligabant linebantque pice;</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="11"><p>ferrum autem tres longum habebat pedes, ut cum armis transfigere
									corpus posset. sed id maxime, etiam si haesisset in scuto nec
									penetrasset in corpus,</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="12"><p>pavorem faciebat, quod, cum medium accensum mitteretur
									conceptumque ipso motu multo maiorem ignem ferret, arma omitti
									cogebat nudumque militem ad insequentes ictus praebebat.</p></div></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>