<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:21.57.6-21.58.1</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:21.57.6-21.58.1</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xml:lang="eng"><text><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="part" n="2"><div type="textpart" subtype="book" n="21"><div type="textpart" subtype="chapter" n="57"><div type="textpart" subtype="section" n="6"><p>emporium prope Placentiam fuit et opere magno munitum et valido
									firmatum praesidio. eius castelli oppugnandi spe cum equitibus
									ac levi armatura profectus Hannibal, cum plurimum in celando
									incepto ad effectum spei habuisset, nocte adortus non fefellit
									vigiles.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="7"><p>tantus repente clamor est sublatus, ut Placentiae quoque
									audiretur. itaque sub lucem cum equitatu consul aderat iussis
									quadrato agmine legionibus sequi.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="8"><p>equestre interim proelium commissum; in quo quia saucius Hannibal
									pugna excessit, pavore hostibus iniecto defensum egregie
									praesidium est.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="9"><p>paucorum inde dierum quiete sumpta et vixdum satis percurato
									vulnere ad <choice><sic>Victumulas</sic><corr>Uictumulas</corr></choice> oppugnandas ire pergit.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="10"><p>id emporium Romanis Gallico bello fuerat; munitum inde locum
									frequentaverant adcolae mixti undique ex finitimis populis, et
									tum terror populationum eo plerosque ex agris conpulerat.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="11"><p>huius generis multitudo fama inpigre defensi ad Placentiam
									praesidii accensa armis arreptis obviam Hannibali procedit.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="12"><p>magis agmina quam acies in via concurrerunt, et cum ex altera
									parte nihil praeter inconditam turbam esset, in altera et dux
									militi et miles duci fidens, ad triginta quinque milia hominum a
									paucis fusa.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="13"><p>postero die deditione facta praesidium intra moenia accepere;
									iussique arma tradere cum dicto paruissent, signum repente
									victoribus datur, ut tamquam vi captam urbem diriperent.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="14"><p>neque ulla, quae in tali re memorabilis scribentibus videri
									solet, praetermissa clades est: adeo omne libidinis
									crudelitatisque et inhumanae superbiae editum in miseros
									exemplum est. hae fuere hibernae expeditiones Hannibalis. <pb n="54"/></p></div></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="58"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p>haud longi inde temporis, dum intolerabilia frigora erant, quies
									militi data est;</p></div></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>