<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:21.5.1-21.5.17</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:21.5.1-21.5.17</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xml:lang="eng"><text><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="part" n="2"><div type="textpart" subtype="book" n="21"><div type="textpart" subtype="chapter" n="5"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p>ceterum ex quo die dux est declaratus, velut Italia ei provincia
									decreta bellumque Romanum mandatum esset,</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p>nihil prolatandum ratus, ne se quoque, ut patrem Hamilcarem,
									deinde Hasdrubalem, cunctantem casus aliquis opprimeret,
									Saguntinis inferre bellum statuit.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p>quibus oppugnandis quia <choice><sic>baud</sic><corr>haud</corr></choice> dubie Romana arma movebantur, in Olcadum prius fines —
									ultra Hiberum ea gens in parte magis quam in dicione
									Carthaginiensium erat — induxit exercitum, ut non petisse
									Saguntinos, sed rerum serie finitimis domitis gentibus
									iungendoque tractus ad id <choice><sic>bellun</sic><corr>bellum</corr></choice> videri posset.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="4"><p>Cartalam urbem opulentam, caput gentis eius, expugnat diripitque;
										<pb n="5"/> quo metu perculsae minores civitates stipendio
									inposito imperium accepere. victor exercitus opulentusque praeda
									Carthaginem Novam in hiberna est deductus.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="5"><p>ibi large partiendo praedam stipendioque praeterito cum fide
									exsolvendo cunctis civium sociorumque animis in se firmatis vere
									primo in Vaccaeos promotum bellum. Hermandica et Arbocala, eorum
									urbes, vi captae.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="6"><p>Arbocala et virtute et multitudine oppidanorum diu defensa.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="7"><p>ab Hermandica profugi exulibus Olcadum, priore aestate domitae
									gentis,</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="8"><p>cum se iunxissent, concitant Carpetanos, adortique Hannibalem
									regressum ex Vaccaeis haud procul Tago flumine agmen grave
									praeda turbavere.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="9"><p>Hannibal proelio abstinuit, castrisque super ripam positis, cum
									prima quies silentiumque ab hostibus fuit, amnem vado traiecit
									valloque ita producto, ut locum ad transgrediendum hostes
									haberent, invadere eos transeuntes statuit.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="10"><p>equitibus praecepit, ut, cum ingressos aquam viderent,
									adorirentur inpeditum agmen; in ripa elephantos — quadraginta
									autem erant — disponit.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="11"><p>Carpetanorum cum adpendicibus Olcadum Vaccaeorumque centum milia
									fuere, invicta acies, si aequo dimicaretur campo.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="12"><p>itaque et ingenio feroces et multitudine freti et, quod metu
									cessisse credebant hostem, id morari victoriam rati, quod
									interesset amnis, clamore sublato passim sine ullius imperio,
									qua cuique proximum est, in amnem ruunt.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="13"><p>at ex parte altera ripae vis ingens equitum in flumen
									inmissa,</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="14"><p>medioque alveo haudquaquam pari certamine concursum, quippe ubi
									pedes instabilis ac vix vado fidens vel ab inermi equite equo
									temere acto perverti posset, eques corpore armisque liber, equo
									vel per medios gurgites stabili, comminus eminusque rem
									gereret.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="15"><p>pars magna flumine absumpta; quidam verticoso amni delati in
									hostis ab elephantis obtriti sunt.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="16"><p>postremi, quibus regressus in suam ripam tutior fuit, ex varia
									trepidatione cum in unum colligerentur, priusquam a tanto pavore
									reciperent animos, Hannibal agmine quadrato amnem ingressus
									fugam ex <pb n="6"/> ripa fecit vastatisque agris intra paucos
									dies Carpetanos quoque in deditionem accepit.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="17"><p>et iam omnia trans Hiberum praeter Saguntinos Carthaginiensium
									erant.</p></div></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>