<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:21.21.1-21.21.13</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:21.21.1-21.21.13</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xml:lang="eng"><text><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="part" n="2"><div type="textpart" subtype="book" n="21"><div type="textpart" subtype="chapter" n="21"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p>Hannibal Sagunto capto Carthaginem <choice><sic>Novan;</sic><corr>Nouam</corr></choice> in hiberna concesserat, ibique auditis, quae Romae
									quaeque Carthagine acta decretaque forent, seque non ducem <pb n="19"/> solum sed etiam causam esse belli,</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p>partitis <choice><sic>divendtisque</sic><corr>diuenditisque</corr></choice> reliquiis praedae nihil ultra differendum ratus
									Hispani generis milites convocat. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p>“credo ego vos,” inquit “socii, et ipsos cernere, pacatis omnibus
									Hispaniae populis aut finiendam nobis militiam exercitusque
									dimittendos esse aut in alias terras transferendum bellum;</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="4"><p>ita enim hae gentes non pacis solum sed etiam victoriae bonis
									florebunt, si ex aliis gentibus praedam et gloriam
									quaeremus.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="5"><p>itaque cum longinqua a domo instet militia incertumque sit,
									quando domos vestras et quae cuique ibi cara sunt visuri sitis,
									si quis vestrum suos invisere volt, commeatum do.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="6"><p>primo vere edico adsitis, ut diis bene iuvantibus bellum ingentis
									gloriae praedaeque futurum incipiamus.”</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="7"><p>omnibus fere visendi domos oblata ultro potestas grata erat, et
									iam desiderantibus suos et longius in futurum providentibus
									desiderium.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="8"><p>per totum tempus hiemis quies inter labores aut iam exhaustos aut
									mox exhauriendos renovavit corpora animosque ad omnia de integro
									patienda. vere primo ad edictum convenere.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="9"><p>Hannibal cum recensuisset omnium gentium auxilia, Gadis profectus
									Herculi vota exsolvit novisque se obligat votis, si cetera
									prospera evenissent.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="10"><p>inde partiens curas simul <hi rend="italics">in</hi> inferendum
									atque arcendum bellum, ne, dum ipse terrestri per Hispaniam
									Galliasque itinere Italiam peteret, nuda apertaque Romanis
									Africa ab Sicilia esset, valido praesidio firmare eam
									statuit.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="11"><p>pro eo supplementum ipse ex Africa maxime iaculatorum, levium
									armis, petiit, ut Afri in Hispania, Hispani in Africa, melior
									procul ab domo futurus uterque miles, velut mutuis pigneribus
									obligati, stipendia facerent.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="12"><p>tredecim milia octingentos quinquaginta pedites caetratos misit
									in Africam et funditores Baleares octingentos septuaginta,
									equites mixtos ex multis gentibus mille ducentos.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="13"><p>has copias partim Carthagini praesidio esse, partim distribui per
									Africam iubet. simul conquisitoribus in civitates missis
									quattuor milia conscripta <pb n="20"/> delectae iuventutis,
									praesidium eosdem et obsides, duci Carthaginem iubet.</p></div></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>