<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:21.2.1-21.2.7</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:21.2.1-21.2.7</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xml:lang="eng"><text><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="part" n="2"><div type="textpart" subtype="book" n="21"><div type="textpart" subtype="chapter" n="2"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p>his anxius curis ita se Africo bello, quod fuit sub recentem
									Romanam pacem, per quinque annos, ita deinde novem annis in
									Hispania augendo Punico imperio gessit,</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p>ut appareret, maius eum, quam quod gereret, agitare in animo
									bellum et, si diutius vixisset, Hamilcare duce Poenos arma
									Italiae inlaturos fuisse, quae Hannibalis ductu intulerunt. mors
									Hamilcaris peropportuna</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p>et pueritia Hannibalis distulerunt bellum. medius Hasdrubal inter
									patrem ac filium octo ferme annos imperium obtinuit, flore
									aetatis, uti ferunt, primo Hamilcari conciliatus,</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="4"><p>gener inde ob aliam indolem profecto animi adscitus et, quia
									gener erat, factionis Barcinae opibus, quae apud milites
									plebemque plus quam modicae erant, <choice><sic>baud</sic><corr>haud</corr></choice> sane voluntate principum in imperio positus.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="5"><p>is plura consilio quam vi gerens hospitiis magis regulorum
									conciliandisque per amicitiam principum novis gentibus quam
									bello aut armis rem Carthaginiensem auxit. ceterum nihilo ei pax
									tutior fuit:</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="6"><p>barbarus eum quidam palam ob iram interfecti ab eo domini
									obtruncavit, conprensusque ab circumstantibus <choice><sic>baud</sic><corr>haud</corr></choice> alio, quam si evasisset, vultu, tormentis quoque cum
									laceraretur, eo fuit habitu oris, ut superante laetitia dolores
									ridentis <pb n="3"/> etiam speciem praebuerit.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="7"><p>cum hoc Hasdrubale, quia mirae artis in sollicitandis gentibus
									imperioque suo iungendis fuerat, foedus renovaverat populus
									Romanus, ut finis utriusque imperii esset <choice><sic>arnis</sic><corr>amnis</corr></choice> Hiberus Saguntinisque mediis inter imperia duorum
									populorum libertas servaretur.</p></div></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>