<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:21.10.1-21.10.13</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:21.10.1-21.10.13</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xml:lang="eng"><text><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="part" n="2"><div type="textpart" subtype="book" n="21"><div type="textpart" subtype="chapter" n="10"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p>itaque, praeterquam quod admissi auditique sunt, ea quoque vana
									atque irrita legatio <pb n="9"/><choice><sic>tuit.</sic><corr>fuit.</corr></choice></p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p>Hanno unus adversus senatum causam foederis magno silentio
									propter auctoritatem suam,</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p><hi rend="italics">non</hi> cum adsensu audientium egit, per deos
									foederum arbitros ac testis senatum obtestans, ne Romanum cum
									Saguntino suscitarent bellum; monuisse, praedixisse se, ne
									Hamilcaris progeniem ad exercitum mitterent; non manes, non
									stirpem eius conquiescere viri, nec umquam, donec sanguinis
									nominisque Barcini quisquam supersit, quietura Romana foedera.
									</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="4"><p>“iuvenem <choice><sic>fiagrantem</sic><corr>flagrantem</corr></choice> cupidine regni viamque unam ad id cernentem, si ex
									bellis bella serendo succinctus armis legionibusque vivat, velut
									materiam igni praebentes ad exercitus misistis. aluistis ergo
									hoc incendium, quo nunc ardetis.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="5"><p>Sagunturm vestri circumsedent exercitus, unde arcentur foedere;
									mox Carthaginem circumsedebunt Romanae legiones ducibus isdem
									diis, per quos priore bello rupta foedera sunt ulti.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="6"><p>utrum hostem an vos an fortunam utriusque populi ignoratis?
									legatos ab sociis et pro sociis venientes bonus imperator vester
									in castra non admisit, ius gentium sustulit; hi tamen, unde ne
									hostium quidem legati arcentur, pulsi ad vos venerunt; res ex
									foedere repetunt; publica fraus absit, auctorem culpae et reum
									criminis deposcunt.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="7"><p>quo lenius agunt, segnius incipiunt, eo, cum coeperint, vereor ne
									perseverantius saeviant. <choice><sic>Aegatis</sic><corr>Aegates</corr></choice> insulas Erycemque ante oculos proponite, quae terra
									marique per quattuor et viginti annos passi sitis.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="8"><p>nec puer hic dux erat, sed pater ipse Hamilcar, Mars alter, ut
									isti volunt. sed Tarento, id est Italia, non abstinueramus ex
									foedere, sicut nunc Sagunto non abstinemus.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="9"><p>vicerunt ergo dii homines, et id de quo verbis ambigebatur, uter
									populus foedus rupisset, eventus belli velut aequus iudex, unde
									ius stabat, ei victoriam dedit.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="10"><p>Carthagini nunc Hannibal vineas turresque admovet, Carthaginis
									moenia quatit ariete: Sagunti ruinae — falsus utinam vates sim —
									nostris capitibus incident, susceptumque cum Saguntinis bellum
									habendum cum Romanis est.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="11"><p>dedemus ergo <pb n="10"/> Hannibalem? dicet aliquis. scio meam
									levem esse in eo auctoritatem propter paternas inimicitias; sed
									et Hamilcarem eo perisse laetatus sum, quod, si ille viveret,
									bellum iam haberemus cum Romanis, et hunc iuvenem tamquam furiam
									facemque huius belli odi ac detestor;</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="12"><p>nec dedendum solum ad piaculum rupti foederis, sed, si nemo
									deposceret, devehendum in ultimas maris terrarumque oras,
									ablegandum eo, unde nec ad nos nomen famaque eius accidere neque
									ille sollicitare quietae civitatis statum posset.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="13"><p>ego ita censeo, legatos extemplo Romam mittendos, qui senatui
									satisfaciant, alios, qui Hannibali nuntient, ut exercitum ab
									Sagunto abducat, ipsumque Hannibalem ex foedere Romanis dedant;
									tertiam legationem ad res Saguntinis reddendas decerno.”</p></div></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>