<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:2.59.1-2.59.11</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:2.59.1-2.59.11</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xml:lang="eng"><text><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="part" n="1"><div type="textpart" subtype="book" n="2"><div type="textpart" subtype="chapter" n="59"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p>nihil eorum Volsci nesciebant instabantque eo magis sperantes
                                    idem certamen animorum adversus Appium habiturum exercitum
                                    Romanum, quod adversus Fabium consulem habuisset.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p>ceterum multo Appio quam Fabio violentior fuit; non enim vincere
                                    tantum noluit, ut Fabianus exercitus, sed vinci voluit.
                                    productus in aciem turpi fuga petit castra nec ante restitit,
                                    quam signa inferentem Volscum munimentis vidit foedamque extremi
                                    agminis caedem.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p><choice><sic>tur</sic><corr>tum</corr></choice> expressa vis ad pugnandum, ut victor iam a vallo
                                    submoveretur hostis, satis tamen appareret capi tantum castra
                                    militem Romanum noluisse, alibi gaudere sua clade atque
                                    ignominia.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="4"><p>quibus nihil infractus ferox Appii animus cum insuper saevire
                                    vellet contionemque advocaret, concurrunt ad eum legati
                                    tribunique monentes, ne ubique experiri vellet imperium, cuius
                                    vis omnis in consensu oboedientium esset.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="5"><p>negare vulgo milites se ad contionem ituros, passimque exaudiri
                                    voces postulantium, <pb n="133"/> ut castra ex Volsco agro
                                    moveantur. hostem victorem paulo ante prope in portis ac vallo
                                    fuisse, ingentisque mali non suspicionem modo sed apertam
                                    speciem obversari ante oculos.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="6"><p>victus tandem, quando quidem nihil praeter <choice><sic>ternpus</sic><corr>tempus</corr></choice> noxae lucrarentur, remissa contione iter in
                                    insequentem diem pronuntiari cum iussisset, prima luce classico
                                    signum profectionis dedit.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="7"><p>cum maxime agmen e castris explicaretur, Volsci, ut eodem signo
                                    excitati, novissimos adoriuntur. a quibus perlatus ad primos
                                    tumultus eo pavore signaque et ordines turbavit, ut neque
                                    imperia exaudiri neque instrui acies posset. nemo ullius nisi
                                    fugae memor.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="8"><p>ita effuso agmine per stragem corporum armorumque evasere, ut
                                    prius hostis desisteret sequi quam Romanus fugere.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="9"><p>tandem collectis ex dissipato cursu militibus consul, cum
                                    revocando nequiquam suos persecutus esset, in pacato agro castra
                                    posuit; advocataque contione invectus <choice><sic>baud</sic><corr>haud</corr></choice> falso in proditorem exercitum militaris
                                    disciplinae,</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="10"><p>desertorem signorum, ubi signa, ubi arma essent, singulos
                                    rogitans,</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="11"><p>inermes milites, signo amisso signiferos, ad hoc centuriones
                                    duplicariosque, qui reliquerant ordines, virgis caesos securi
                                    percussit; cetera multitudo sorte decumus quisque ad supplicium
                                    lecti.</p></div></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>