<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:2.57.3-2.58.9</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:2.57.3-2.58.9</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xml:lang="eng"><text><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="part" n="1"><div type="textpart" subtype="book" n="2"><div type="textpart" subtype="chapter" n="57"><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p>ab Appio petitur, ut tantam consularem maiestatem esse vellet,
                                    quanta esse in concordi civitate posset. dum tribuni consulesque
                                    ad se quisque omnia trahant, nihil relictum esse virium in
                                    medio; distractam laceratamque rem publicam; magis quorum in
                                    manu sit, quam <choice><sic>nt</sic><corr>ut</corr></choice> incolumis sit, quaeri.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="4"><p>Appius contra testari deos atque homines rem publicam prodi per
                                    metum ac deseri, non consulem senatui, sed senatum consuli
                                    deesse; graviores accipi leges, quam in Sacro monte acceptae
                                    sint. victus tamen patrum consensu quievit. lex silentio
                                    perfertur.</p></div></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="58"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p>tum primum tributis comitiis creati tribuni sunt. numero etiam
                                    additos tres, perinde ac duo antea fuerint, Piso auctor est.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p>nominat quoque tribunos, Cn. Siccium, L. Numitorium, M. Duillium,
                                    Sp. Icilium, L. Mecilium.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p>Volscum Aequicumque inter seditionem Romanam est bellum coortum.
                                    vastaverant agros, ut, si qua secessio plebis fieret, ad se
                                    receptum haberet; conpositis deinde rebus castra retro
                                    movere.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="4"><p>Ap. Claudius in <pb n="132"/> Volscos missus, Quinctio Aequi
                                    provincia evenit. eadem in militia saevitia Appi, quae domi,
                                    esse, liberior, quod sine tribuniciis vinculis erat.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="5"><p>odisse plebem plus quam paterno odio: se victum ab ea, se unico
                                    consule electo adversus tribuniciam potestatem perlatam legem
                                    esse, quam minore conatu, nequaquam tanta patrum spe, priores
                                    inpedierint consules.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="6"><p>haec ira indignatioque ferocem animum ad vexandum saevo imperio
                                    exercitum stimulabat. nec ulla vi domari poterat; tantum
                                    certamen animis inbiberant.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="7"><p>segniter, otiose, neglegenter, contumaciter omnia agere; nec
                                    pudor nec metus coercebat; si citius agi vellet agmen, tardius
                                    sedulo incedere; si adhortator operis adesset, omnes sua sponte
                                    motam remittere industriam;</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="8"><p>praesenti vultus demittere, tacite praetereuntem execrari, ut
                                    invictus ille odio plebeio animus interdum moveretur.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="9"><p>omni nequiquam acerbitate prompta nihil iam cum militibus agere,
                                    a centurionibus corruptum exercitum dicere, tribunos plebei
                                    cavillans interdum et Volerones vocare.</p></div></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>