<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:10.42.1-10.42.7</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:10.42.1-10.42.7</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xml:lang="eng"><text><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="part" n="1"><div type="textpart" subtype="book" n="10"><div type="textpart" subtype="chapter" n="42"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p>haec primo ignorare consul et intentus recipiendo exercitui esse;
                                    iam enim praeceps in occasum sol erat et adpetens nox periculosa
                                    et suspecta omnia etiam victoribus faciebat.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p>progressus longius ab dextra capta castra videt, ab laeva <choice><sic>clanmorem</sic><corr>clamorem</corr></choice> in urbe mixtum pugnantium ac paventium fremitu esse:
                                    et <choice><sic>tur</sic><corr>tum</corr></choice> forte certamen ad portam erat.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p>advectus deinde equo propius, ut suos in muris videt nec iam
                                    integri quicquam esse, quoniam temeritate paucorum magnae. rei
                                    parta occasio esset, acciri quas receperat copias signaque in
                                    urbem inferri iussit.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="4"><p>ingressi proxima, ea parte, quia nox adpropinquabat, quievere.
                                    nocte oppidum ab hostibus desertum est.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="5"><p><choice><sic>Caesa</sic><corr>caesa</corr></choice> illo die ad Aquiloniam Samnitium milia viginti
                                    trecenti quadraginta, capta tria milia octingenti septuaginta,
                                    signa militaria nonaginta septem.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="6"><p>ceterum illud memoriae traditur, non ferme alium ducem laetiorem
                                    in acie visum seu suopte ingenio seu fiducia bene gerundae
                                    rei.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="7"><p>ab eodem robore animi neque controverso auspicio revocari a
                                    proelio potuit et in ipso discrimine, quo templa deis
                                    inmortalibus voveri mos erat, voverat Iovi Victori, si legiones
                                    hostium fudisset, pocillum mulsi, priusquam temetum biberet,
                                    sese facturum. id <choice><sic>votur</sic><corr>uotum</corr></choice> discordi fuit, et auspicia in bonum verterunt. <pb n="616"/></p></div></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>