<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:1.54.1-1.54.10</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:1.54.1-1.54.10</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xml:lang="eng"><text><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="part" n="1"><div type="textpart" subtype="book" n="1"><div type="textpart" subtype="chapter" n="54"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p>inde in consilia publica adhiberi. ubi cum de aliis rebus
                                    adsentire se veteribus Gabinis diceret, quibus eae notiores
                                    essent, ipse identidem belli auctor esse et in eo sibi
                                    praecipuam prudentiam adsumere, quod utriusque populi vires
                                    nosset sciretque invisam profecto superbiam regiam civibus esse,
                                    quam ferre ne liberi quidem potuissent.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p>ita cum sensim ad rebellandum primores Gabinorum incitaret, ipse
                                    cum promptissimis iuvenum praedatum atque in expeditiones iret
                                    et dictis factisque omnibus ad fallendum instructis vana
                                    adcresceret fides, dux ad ultimum belli legitur.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p>ibi cum inscia multitudine, quid ageretur, proelia parva inter
                                    Romam Gabiosque fierent, quibus plerumque <pb n="61"/> Gabina
                                    res superior esset, <choice><sic>tur</sic><corr>tum</corr></choice> certatim summi infimique Gabinorum Sex.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="4"><p>Tarquinium dono deum sibi missum ducem credere. apud milites vero
                                    obeundo pericula ac labores pariter, praedam munifice largiendo
                                    tanta caritate esse, ut non pater Tarquinius potentior Romae
                                    quam filius Gabiis esset.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="5"><p>itaque postquam satis virium collectum ad omnes conatus videbat, <choice><sic>tur</sic><corr>tum</corr></choice> ex suis unum sciscitatum Romam ad patrem mittit,
                                    quidnam se facere vellet, quandoquidem, ut omnia unus <choice><sic>[prae]</sic><corr>publice</corr></choice> Gabiis posset, ei dii dedissent.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="6"><p>huic nuntio, quia, credo, dubiae fidei videbatur, nihil voce
                                    responsum est; rex velut deliberabundus in hortum aedium transit
                                    sequenti nuntio filii; ibi inambulans tacitus summa papaverum
                                    capita dicitur baculo decussisse.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="7"><p>interrogando expectandoque responsum nuntius fessus, ut re
                                    inperfecta, redit Gabios; quae dixerit ipse quaeque viderit,
                                    refert: seu ira seu odio seu superbia insita ingenio nullam eum
                                    vocem emisisse.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="8"><p>sexto ubi, quid vellet parens quidve praeciperet tacitis
                                    ambagibus, patuit, primores civitatis criminando alios apud
                                    populum, alios sua ipsos invidia opportunos interemit.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="9"><p>multi palam, quidam, in quibus minus speciosa criminatio erat
                                    futura, clam interfecti. patuit quibusdam volentibus fuga, alii
                                    in exilium acti sunt absentiumque bona iuxta atque interemptorum
                                    divisui fuere.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="10"><p>largitiones inde praedaeque; et dulcedine privati commodi sensus
                                    malorum publicorum adimi, donec orba consilio auxilioque Gabina
                                    res regi Romano sine ulla dimicatione in manum traditur.</p></div></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>