<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:1.29.1-1.29.6</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:1.29.1-1.29.6</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xml:lang="eng"><text><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="part" n="1"><div type="textpart" subtype="book" n="1"><div type="textpart" subtype="chapter" n="29"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p>inter haec iam praemissi Albam erant equites, qui multitudinem
                                    traducerent Romam. legiones deinde ductae ad diruendam
                                    urbem.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p>quae ubi intravere portas, non quidem fuit tumultus ille nec
                                    pavor, qualis captarum esse urbium solet, cum effractis portis
                                    stratisve ariete muris aut arce vi capta clamor hostilis et
                                    cursus per urbem armatorum omnia ferro flammaque miscet;</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p>sed silentium triste ac tacita maestitia ita defixit omnium
                                    animos, ut prae metu <del>obliti</del>, quid relinquerent, quid
                                    secum ferrent, deficiente consilio rogitantesque alii alios nunc
                                    in liminibus starent, nunc errabundi domos suas ultimum illud
                                    visuri pervagarentur.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="4"><p>ut vero iam equitum clamor exire iubentium instabat, iam fragor
                                    tectorum, quae diruebantur, ultimis urbis partibus audiebatur
                                    pulvisque ex distantibus locis ortus velut nube inducta omnia
                                    inpleverat, raptim quibus quisque poterat elatis cum larem ac
                                    penates tectaque, in quibus natus quisque educatusque esset,
                                    relinquentes exirent,</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="5"><p>iam continens agmen migrantium inpleverat vias, et conspectus
                                    aliorum mutua miseratione integrabat lacrimas, vocesque etiam
                                    miserabiles exaudiebantur mulierum praecipue, cum obsessa ab
                                    armatis templa augusta praeterirent ac velut captos relinquerent
                                    deos.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="6"><p>egressis urbe Albanis Romanus passim publica privataque omnia
                                    tecta adaequat solo, unaque hora quadringentorum annorum opus,
                                    quibus Alba steterat, excidio ac ruinis dedit; templis tamen
                                    deum — ita enim edictum ab rege fuerat — temperatum est.</p></div></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>