<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:1.18.1-1.18.10</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:1.18.1-1.18.10</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xml:lang="eng"><text><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="part" n="1"><div type="textpart" subtype="book" n="1"><div type="textpart" subtype="chapter" n="18"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p>Inclita iustitia religioque ea tempestate Numae Pompili erat.
                                    Curibus Sabinis habitabat, consultissimus vir, ut in illa
                                    quisquam esse aetate poterat, omnis divini atque humani
                                    iuris.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p>auctorem doctrinae eius, quia non extat alius, falso Samium
                                    Pythagoram edunt, quem Servio Tullio regnante Romae, centum
                                    amplius post annos, in ultima Italiae ora circa Metapontum
                                    Heracleamque et Crotona iuvenum aemulantium studia coetus
                                    habuisse constat.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p>ex quibus locis, etsi eiusdem aetatis fuisset, quae fama in
                                    Sabinos? aut quo linguae commercio quemquam ad cupiditatem
                                    discendi excivisset? quove praesidio unus per tot gentes
                                    dissonas sermone moribusque pervenisset?</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="4"><p>suopte igitur ingenio temperatum animum virtutibus fuisse opinor
                                    magis instructumque non tam peregrinis artibus quam disciplina
                                    tetrica ac tristi veterum Sabinorum, quo genere nullum quondam
                                    incorruptius fuit.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="5"><p>audito nomine Numae patres Romani, quamquam inclinari opes ad
                                    Sabinos rege inde sumpto videbantur, tamen neque se quisquam nec
                                    factionis suae alium nec denique patrum aut civium quemquam
                                    praeferre illi viro ausi ad unum omnes Numae Pompilio regnum
                                    deferendum decernunt.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="6"><p>accitus, sicut Romulus augurato urbe condenda regnum adeptus est,
                                    de se quoque deos consuli iussit. inde ab augure, cui deinde
                                    honoris ergo publicum id perpetuumque sacerdotium fuit, deductus
                                    in arcem in lapide ad meridiem versus consedit.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="7"><p>augur ad laevam eius capite velato sedem cepit, dextra manu
                                    baculum sine nodo aduncum tenens, quem lituum appellarunt. inde
                                    ubi prospectu in urbem agrumque capto deos precatus regiones ab
                                    oriente ad occasum determinavit, dextras ad meridiem partes,
                                    laevas ad septentrionem esse dixit,</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="8"><p>signum contra, quoad longissime conspectum oculi ferebant, animo
                                    finivit; <choice><sic>tur</sic><corr>tum</corr></choice> lituo in laevam manum <choice><sic>translate</sic><corr>translato</corr></choice> dextra in caput <pb n="23"/> Numae imposita precatus
                                    ita est: </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="9"><p>“Iuppiter pater, si est fas hunc Numam Pompilium, cuius ego caput
                                    teneo, regem Romae esse, uti tu signa nobis certa adclarassis
                                    inter eos fines, quos feci.” <choice><sic>tur</sic><corr>tum</corr></choice> peregit verbis auspicia, quae mitti vellet.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="10"><p>quibus missis declaratus rex Numa de templo descendit.</p></div></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>