<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:1.12.1-1.12.10</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:1.12.1-1.12.10</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xml:lang="eng"><text><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="part" n="1"><div type="textpart" subtype="book" n="1"><div type="textpart" subtype="chapter" n="12"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p>tenuere tamen arcem Sabini atque inde postero die, cum Romanus
                                    exercitus instructus quod inter Palatinum Capitolinumque collem
                                    campi est complesset, non prius <choice><sic>decenderunt</sic><corr>descenderunt</corr></choice> in aequum, quam ira et cupiditate recuperandae arcis
                                    stimulante animos in adversum Romani subiere.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p>principes utrimque pugnam ciebant, ab Sabinis Mettius Curtius, ab
                                    Romanis Hostius Hostilius. hic rem Romanam iniquo loco ad prima
                                    signa animo atque audacia <choice><sic>substinebat.</sic><corr>sustinebat.</corr></choice></p></div><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p>ut Hostius cecidit, confestim Romana inclinatur acies fusaque est
                                    ad veterem portam Palatii.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="4"><p>Romulus et ipse turba fugientium actus arma ad caelum tollens
                                    “Iuppiter, tuis” inquit “iussus avibus hic in Palatio prima urbi
                                    fundamenta ieci. arcem iam scelere emptam Sabini habent; inde <choice><sic>hue</sic><corr>huc</corr></choice> armati superata media valle tendunt; at tu,</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="5"><p>pater deum hominumque, hinc saltem arce hostes, deme terrorem
                                    Romanis fugamque foedam siste. hic ego tibi templum Statori
                                    Iovi,</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="6"><p>quod monumentum sit posteris tua praesenti ope servatam urbem
                                    esse, voveo.”</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="7"><p>haec precatus, velut si sensisset auditas preces, “hinc” inquit,
                                    “Romani, Iuppiter optimus maximus resistere atque iterare pugnam
                                    iubet.” restitere Romani tamquam caelesti voce iussi; ipse ad
                                    primores Romulus provolat.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="8"><p>Mettius Curtius ab Sabinis princeps ab arce decucurrerat et
                                    effisos egerat Romanos, toto quantum foro spatium est. nec
                                    procul iam a porta Palatii erat clamitans: “vicimus perfidos
                                    hospites, inbelles hostes; iam sciunt longe aliud esse virgines
                                    rapere, aliud pugnare cum viris.”</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="9"><p>in eum haec gloriantem cum globo ferocissimorum iuvenum Romulus
                                    impetum facit. ex equo tum forte Mettius pugnabat; eo pelli
                                    facilius fuit. pulsum Romani persequuntur; et alia Romana acies
                                    audacia regis accensa fundit Sabinos.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="10"><p>Mettius in paludem sese strepitu sequentium trepidante equo
                                    coniecit; averteratque <pb n="17"/> ea res etiam Sabinos tanti
                                    periculo viri. et ille quidem annuentibus ac vocantibus suis
                                    favore multorum addito animo evadit; Romani Sabinique in media
                                    convalle duorum montium redintegrant proelium. sed res Romana
                                    erat superior.</p></div></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>