<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0478.phi003.perseus-lat2:55-56</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0478.phi003.perseus-lat2:55-56</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0478.phi003.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="body"><p><seg type="section" n="55"><reg>qua</reg> re etiam atque etiam perge tenere istam viam quam
        institisti, excelle dicendo. <reg>hoc</reg> et tenentur Romae et adliciuntur et
        ab impediendo ac laedendo repelluntur. <reg>et</reg> quoniam in hoc vel maxime est vitiosa
        civitas, quod largitione interposita virtutis ac dignitatis oblivisci solet, in hoc fac ut
        te bene noris, id est ut intellegas eum esse te qui iudici ac periculi metum maximum
        competitoribus adferre possis. <milestone unit="para"/><reg>fac</reg> ut se abs te custodiri
        atque observari sciant; cum diligentiam tuam, cum auctoritatem vimque dicendi tum profecto
        equestris ordinis erga te studium pertimescent. </seg><seg type="section" n="56"><reg>atque</reg> haec ita nolo te illis proponere ut videare accusationem iam meditari,
        sed ut hoc terrore facilius hoc ipsum <pb/> quod agis consequare. <reg>et</reg> plane sic
        contende omnibus nervis ac facultatibus ut adipiscamur quod petimus. <reg>video</reg> nulla
        esse comitia tam inquinata largitione quibus non gratis aliquae centuriae renuntient suos
        magno opere necessarios. </seg></p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>