<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0478.phi003.perseus-lat2:49-50</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0478.phi003.perseus-lat2:49-50</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0478.phi003.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="body"><p><seg type="section" n="49"><reg>ac</reg> ne videar aberrasse a distributione mea, qui haec in hac
        populari parte petitionis disputem, hoc sequor, haec omnia non tam ad amicorum studia quam
        ad popularem famam pertinere, et si inest aliquid ex illo genere, benigne respondere,
        studiose inservire negotiis ac periculis amicorum, tamen hoc loco ea dico, quibus
        multitudinem capere possis, ut de nocte domus compleatur, ut multi spe tui praesidi
        teneantur, ut amiciores abs te discedant quam accesserint, ut quam plurimorum aures optimo
        sermone compleantur. <milestone unit="para"/><milestone n="13" unit="chapter"/></seg><seg type="section" n="50"><reg>sequitur</reg> enim ut de rumore dicendum sit, cui maxime
        serviendum est. <reg>sed</reg> quae dicta sunt omni superiore <pb/> oratione, eadem ad
        rumorem concelebrandum valent, dicendi laus, studia publicanorum et equestris ordinis,
        hominum nobilium voluntas, adulescentulorum frequentia, eorum qui abs te defensi sunt
        adsiduitas, ex municipiis multitudo eorum quos tua causa venisse appareat, bene
        <add>te</add> ut homines nosse, comiter appellare, adsidue diligenter petere, benignum
        ac liberalem esse <add>et</add> loquantur et existiment, domus ut multa nocte
        compleatur, omnium generum frequentia adsit, satis fiat oratione omnibus, re operaque
        multis; perficiatur id quod fieri potest labore et arte ac diligentia, non ut ad populum ab
        his omnibus fama perveniat sed ut in his studiis populus ipse versetur. </seg></p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>