<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0478.phi003.perseus-lat2:45-48</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0478.phi003.perseus-lat2:45-48</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0478.phi003.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="body"><p><seg type="section" n="45"><reg>qua</reg> re hoc quidem facile praeceptum est, ut
        quod facturus sis id significes te studiose ac libenter esse facturum; illud difficilius et
        magis ad tempus quam ad naturam accommodatum tuam, quod facere non possis, ut id†
        iucunde neges† quorum alterum est tamen boni viri, alterum boni petitoris.
          <reg>nam</reg> cum id petitur, quod honeste aut <del>non</del> sine detrimento <del>est</del> nostro
        promittere non possumus, quo modo si qui roget ut contra amicum aliquem causam recipiamus,
        belle negandum est, ut ostendas necessitudinem, demonstres quam moleste feras, aliis te
        rebus exsarturum esse persuadeas. <milestone n="12" unit="chapter"/></seg><seg type="section" n="46"><reg>audivi</reg> hoc dicere quendam de quibusdam oratoribus, ad quos
        causam suam detulisset, gratiorem sibi orationem <add>eius</add> fuisse qui negasset
        quam illius qui recepisset. <reg>sic</reg> homines fronte et oratione magis quam ipso
        beneficio reque capiuntur. <reg>verum</reg> hoc probabile est, illud alterum subdurum tibi
        homini Platonico suadere, sed tamen tempori consulam. <reg>quibus</reg> enim te
        propter aliquod officium necessitudinis adfuturum negaris, tamen ii possunt abs te placati
        aequique discedere; quibus autem idcirco negaris, quod te im<pb n="170"/>peditum esse dixeris aut
        amicorum hominum negotiis aut gravioribus causis aut ante susceptis, <pb/> inimici discedunt
        omnesque hoc animo sunt ut sibi te mentiri malint quam negare. </seg><seg type="section" n="47">C. Cotta, in ambitione artifex, dicere solebat se
        operam suam, quoad non contra officium rogaretur, polliceri solere omnibus, impertire iis
        apud quos optime poni arbitraretur; ideo se nemini negare, quod saepe accideret causa cur is
        cui pollicitus esset non uteretur, saepe ut ipse magis esset vacuus quam putasset; neque
        posse eius domum compleri qui tantum modo reciperet quantum videret se obire posse; casu
        fieri ut agantur ea quae non putaris, illa quae credideris in manibus esse ut aliqua de
        causa non agantur; deinde esse extremum ut irascatur is cui mendacium dixeris. </seg><seg type="section" n="48"><reg>id</reg>, si promittas, et incertum est et in diem et in
        paucioribus; sin autem <del>id</del> neges, et certe abalienes et statim et pluris. <reg>plures</reg>
        enim multo <pb n="171"/>sunt qui rogant ut uti liceat opera alterius quam qui utuntur. <reg>qua</reg> re
        satius est <del>ut</del> ex his aliquos aliquando in foro tibi irasci quam omnis continuo domi,
        praesertim cum multo magis irascantur iis qui negent, quam ei quem videant ea ex causa
        impeditum, ut facere quod promisit cupiat si ullo modo possit. </seg></p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>