<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0478.phi003.perseus-lat2:43-44</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0478.phi003.perseus-lat2:43-44</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0478.phi003.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="body"><p><seg type="section" n="43"><reg>iam</reg> adsiduitatis nullum est praeceptum, verbum ipsum docet quae res sit.
          <reg>prodest</reg> quidem vehementer nusquam discedere, sed tamen hic fructus est
        adsiduitatis, non solum esse Romae atque in foro sed adsidue petere, saepe
        eosdem appellare, non committere ut quisquam possit dicere, †quod eius consequi
        possis, si abs te non sit rogatum† et valde ac diligenter rogatum. </seg><seg type="section" n="44"><reg>benignitas</reg><pb n="169"/>autem late patet. <reg>est</reg> in re
        familiari, quae quamquam ad multitudinem pervenire non potest, tamen ab amicis si laudatur,
        multitudini grata est; est in conviviis, quae fac et abs te et ab amicis tuis concelebrentur
        et passim et tributim; est etiam in opera, quam pervulga et communica, <pb/> curaque ut
        aditus ad te diurni nocturnique pateant, neque solum foribus aedium tuarum sed etiam vultu
        ac fronte, quae est animi ianua; quae <add>si</add> significat voluntatem abditam esse
        ac retrusam, parvi refert patere ostium. <reg>homines</reg> enim non modo promitti sibi,
        praesertim quod de candidato petant, sed etiam large atque honorifice promitti volunt.
          </seg></p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>