<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0478.phi003.perseus-lat2:41-58</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0478.phi003.perseus-lat2:41-58</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0478.phi003.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="body"><p><seg type="section" n="41"><reg>quoniam</reg> de amicitiis
        constituendis satis dictum est, dicendum est de illa altera parte petitionis quae in
        populari ratione versatur. <reg>ea</reg> desiderat nomenclationem, blanditiam, adsiduitatem,
        benignitatem, rumorem, spem in re <pb/> publica. </seg><seg type="section" n="42"><reg>primum</reg> quod facis, ut homines noris, significa ut appareat, et auge ut
        cotidie melius fiat. <reg>nihil</reg> mihi tam populare neque tam gratum videtur.
          <reg>deinde</reg> id quod natura non habes induc in animum ita simulandum esse ut natura
        facere videare. <reg>quamquam</reg> plurimum natura valet, tamen videtur in paucorum mensum
        negotio posse simulatio naturam vincere. <reg>nam</reg> comitas tibi non deest, ea quae bono
        ac suavi homine digna est, sed opus est magno opere blanditia, quae etiam si vitiosa est et
        turpis in cetera vita, tamen in petitione est necessaria. <reg>etenim</reg> cum deteriorem
        aliquem adsentando facit, tum improba est, cum amiciorem, non tam vituperanda, petitori vero
        necessaria est, cuius frons et vultus et sermo ad eorum quoscumque convenerit sensum et
        voluntatem commutandus et accommodandus est. </seg><seg type="section" n="43"><reg>iam</reg> adsiduitatis nullum est praeceptum, verbum ipsum docet quae res sit.
          <reg>prodest</reg> quidem vehementer nusquam discedere, sed tamen hic fructus est
        adsiduitatis, non solum esse Romae atque in foro sed adsidue petere, saepe
        eosdem appellare, non committere ut quisquam possit dicere, †quod eius consequi
        possis, si abs te non sit rogatum† et valde ac diligenter rogatum. </seg><seg type="section" n="44"><reg>benignitas</reg><pb n="169"/>autem late patet. <reg>est</reg> in re
        familiari, quae quamquam ad multitudinem pervenire non potest, tamen ab amicis si laudatur,
        multitudini grata est; est in conviviis, quae fac et abs te et ab amicis tuis concelebrentur
        et passim et tributim; est etiam in opera, quam pervulga et communica, <pb/> curaque ut
        aditus ad te diurni nocturnique pateant, neque solum foribus aedium tuarum sed etiam vultu
        ac fronte, quae est animi ianua; quae <add>si</add> significat voluntatem abditam esse
        ac retrusam, parvi refert patere ostium. <reg>homines</reg> enim non modo promitti sibi,
        praesertim quod de candidato petant, sed etiam large atque honorifice promitti volunt.
          </seg></p><p><seg type="section" n="45"><reg>qua</reg> re hoc quidem facile praeceptum est, ut
        quod facturus sis id significes te studiose ac libenter esse facturum; illud difficilius et
        magis ad tempus quam ad naturam accommodatum tuam, quod facere non possis, ut id†
        iucunde neges† quorum alterum est tamen boni viri, alterum boni petitoris.
          <reg>nam</reg> cum id petitur, quod honeste aut <del>non</del> sine detrimento <del>est</del> nostro
        promittere non possumus, quo modo si qui roget ut contra amicum aliquem causam recipiamus,
        belle negandum est, ut ostendas necessitudinem, demonstres quam moleste feras, aliis te
        rebus exsarturum esse persuadeas. <milestone n="12" unit="chapter"/></seg><seg type="section" n="46"><reg>audivi</reg> hoc dicere quendam de quibusdam oratoribus, ad quos
        causam suam detulisset, gratiorem sibi orationem <add>eius</add> fuisse qui negasset
        quam illius qui recepisset. <reg>sic</reg> homines fronte et oratione magis quam ipso
        beneficio reque capiuntur. <reg>verum</reg> hoc probabile est, illud alterum subdurum tibi
        homini Platonico suadere, sed tamen tempori consulam. <reg>quibus</reg> enim te
        propter aliquod officium necessitudinis adfuturum negaris, tamen ii possunt abs te placati
        aequique discedere; quibus autem idcirco negaris, quod te im<pb n="170"/>peditum esse dixeris aut
        amicorum hominum negotiis aut gravioribus causis aut ante susceptis, <pb/> inimici discedunt
        omnesque hoc animo sunt ut sibi te mentiri malint quam negare. </seg><seg type="section" n="47">C. Cotta, in ambitione artifex, dicere solebat se
        operam suam, quoad non contra officium rogaretur, polliceri solere omnibus, impertire iis
        apud quos optime poni arbitraretur; ideo se nemini negare, quod saepe accideret causa cur is
        cui pollicitus esset non uteretur, saepe ut ipse magis esset vacuus quam putasset; neque
        posse eius domum compleri qui tantum modo reciperet quantum videret se obire posse; casu
        fieri ut agantur ea quae non putaris, illa quae credideris in manibus esse ut aliqua de
        causa non agantur; deinde esse extremum ut irascatur is cui mendacium dixeris. </seg><seg type="section" n="48"><reg>id</reg>, si promittas, et incertum est et in diem et in
        paucioribus; sin autem <del>id</del> neges, et certe abalienes et statim et pluris. <reg>plures</reg>
        enim multo <pb n="171"/>sunt qui rogant ut uti liceat opera alterius quam qui utuntur. <reg>qua</reg> re
        satius est <del>ut</del> ex his aliquos aliquando in foro tibi irasci quam omnis continuo domi,
        praesertim cum multo magis irascantur iis qui negent, quam ei quem videant ea ex causa
        impeditum, ut facere quod promisit cupiat si ullo modo possit. </seg><seg type="section" n="49"><reg>ac</reg> ne videar aberrasse a distributione mea, qui haec in hac
        populari parte petitionis disputem, hoc sequor, haec omnia non tam ad amicorum studia quam
        ad popularem famam pertinere, et si inest aliquid ex illo genere, benigne respondere,
        studiose inservire negotiis ac periculis amicorum, tamen hoc loco ea dico, quibus
        multitudinem capere possis, ut de nocte domus compleatur, ut multi spe tui praesidi
        teneantur, ut amiciores abs te discedant quam accesserint, ut quam plurimorum aures optimo
        sermone compleantur. <milestone unit="para"/><milestone n="13" unit="chapter"/></seg><seg type="section" n="50"><reg>sequitur</reg> enim ut de rumore dicendum sit, cui maxime
        serviendum est. <reg>sed</reg> quae dicta sunt omni superiore <pb/> oratione, eadem ad
        rumorem concelebrandum valent, dicendi laus, studia publicanorum et equestris ordinis,
        hominum nobilium voluntas, adulescentulorum frequentia, eorum qui abs te defensi sunt
        adsiduitas, ex municipiis multitudo eorum quos tua causa venisse appareat, bene
        <add>te</add> ut homines nosse, comiter appellare, adsidue diligenter petere, benignum
        ac liberalem esse <add>et</add> loquantur et existiment, domus ut multa nocte
        compleatur, omnium generum frequentia adsit, satis fiat oratione omnibus, re operaque
        multis; perficiatur id quod fieri potest labore et arte ac diligentia, non ut ad populum ab
        his omnibus fama perveniat sed ut in his studiis populus ipse versetur. </seg><seg type="section" n="51"><reg>iam</reg> urbanam illam multitudi<pb n="172"/>nem et eorum studia qui contiones
        tenent adeptus es in Pompeio ornando, Manili causa recipienda,
          Cornelio defendendo; excitanda nobis sunt quae adhuc habuit nemo quin idem
        splendidorum hominum voluntates haberet. <reg>efficiendum</reg> etiam illud est ut sciant
        omnes Cn. Pompei summam esse erga te voluntatem et vehementer ad illius
        rationes te id adsequi quod petis pertinere. </seg><seg type="section" n="52"><reg>postremo</reg> tota petitio cura ut pompae plena sit, ut inlustris, ut splendida,
        ut popularis sit, ut habeat summam speciem ac dignitatem, ut etiam si †quae
        poscit ne† competitoribus tuis exsistat aut sceleris aut libidinis aut
        largitionis accommodata ad eorum mores infamia. </seg><seg type="section" n="53"><reg>atque</reg> etiam in hac petitione maxime videndum est ut spes rei publicae bona de
        te sit et honesta opinio; nec tamen in petendo res publica capessenda est neque in senatu
        neque in contione, sed haec tibi sunt retinenda ut senatus te existimet ex eo quod ita
        vixeris <pb/> defensorem auctoritatis suae fore, equites et viri boni ac locupletes ex vita
        acta te studiosum oti ac rerum tranquillarum, multitudo ex eo quod dumtaxat oratione in
        contionibus ac iudicio popularis fuisti, te a suis commodis non alienum futurum. <milestone unit="para"/><milestone n="14" unit="chapter"/></seg><seg type="section" n="54"><reg>haec</reg> veniebant mihi in mentem de duabus illis commentationibus matutinis,
        quod tibi cotidie ad forum descendenti meditandum esse dixeram: <q><reg>novus</reg>
        sum, consulatum peto.</q> Tertium restat: <q>Roma
        est,</q> civitas ex nationum conventu con<pb n="173"/>stituta, in qua multae insidiae, multa
        fallacia, multa in omni genere vitia versantur, multorum adrogantia, multorum contumacia,
        multorum malevolentia, multorum superbia, multorum odium ac molestia perferenda est.
          <reg>video</reg> esse magni consili atque artis in tot hominum cuiusque modi vitiis
        tantisque versantem vitare offensionem, vitare fabulam, vitare insidias, esse unum hominem
        accommodatum ad tantam morum ac sermonum ac voluntatum varietatem. </seg><seg type="section" n="55"><reg>qua</reg> re etiam atque etiam perge tenere istam viam quam
        institisti, excelle dicendo. <reg>hoc</reg> et tenentur Romae et adliciuntur et
        ab impediendo ac laedendo repelluntur. <reg>et</reg> quoniam in hoc vel maxime est vitiosa
        civitas, quod largitione interposita virtutis ac dignitatis oblivisci solet, in hoc fac ut
        te bene noris, id est ut intellegas eum esse te qui iudici ac periculi metum maximum
        competitoribus adferre possis. <milestone unit="para"/><reg>fac</reg> ut se abs te custodiri
        atque observari sciant; cum diligentiam tuam, cum auctoritatem vimque dicendi tum profecto
        equestris ordinis erga te studium pertimescent. </seg><seg type="section" n="56"><reg>atque</reg> haec ita nolo te illis proponere ut videare accusationem iam meditari,
        sed ut hoc terrore facilius hoc ipsum <pb/> quod agis consequare. <reg>et</reg> plane sic
        contende omnibus nervis ac facultatibus ut adipiscamur quod petimus. <reg>video</reg> nulla
        esse comitia tam inquinata largitione quibus non gratis aliquae centuriae renuntient suos
        magno opere necessarios. </seg></p><p><seg type="section" n="57"><reg>qua</reg> re si advigilamus
        pro rei dignitate et si nostros ad summum studium benevolosi excitamus et si hominibus
        studiosis <del>gratiosisque</del> nostri suum cuique munus discribimus et si competitoribus iudiciuin
        proponimus, sequestribus metum <pb n="174"/>inicimus, divisores ratione aliqua coercemus, perfici potest
        ut largitio nulla sit aut nihil valeat. <milestone unit="para"/></seg><seg type="section" n="58"><reg>haec</reg> sunt quae putavi non melius scire me quam te sed facilius
        his tuis occupationibus conligere unum in locum posse et ad te perscripta mittere.
          <reg>quae</reg> tametsi ita sunt scripta ut non ad omnis qui honores petant sed ad te
        proprie et ad hanc petitionem tuam valeant, tamen tu si quid mutandum esse videbitur aut
        omnino tollendum aut si quid erit praeteritum velim hoc mihi dicas; volo enim hoc
        commentariolum petitionis haberi omni ratione perfectum. </seg></p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>