<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0478.phi003.perseus-lat2:31-32</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0478.phi003.perseus-lat2:31-32</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0478.phi003.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="body"><p><seg type="section" n="31">perquiras et investiges homines ex omni regione, eos cognoscas, appetas,
        confirmes, cures ut in suis vicinitatibus tibi petant et tua causa quasi candidati sint.
          <reg>volent</reg> te amicum, si suam a te amicitiam expeti videbunt. <reg>id</reg> ut
        intellegant oratione ea quae ad eam rationem pertinet habenda consequere. <reg>homines</reg>
        municipales ac rusticani, si nobis nomine noti sunt, in amicitia esse se arbitrantur; si
        vero etiam praesidi se aliquid sibi constituere putant, non amittunt occasionem promerendi.
          <reg>hos</reg> ceteri et maxime tui competitores ne norunt quidem, tu et nosti et facile
        cognosces, sine quo amicitia esse non potest. </seg><seg type="section" n="32"><reg>neque</reg> id tamen satis est, tametsi magnum est, sed sequitur spes utilitatis
        atque amicitiae, ne nomenclator solum sed amicus <pb/> etiam bonus esse videare.
          <reg>ita</reg> cum et hos ipsos, propter suam ambitionem qui apud tribulis suos plurimum
        gratia possunt, studiosos in centuriis habebis et ceteros qui apud aliquam partem tribulium
        propter municipi aut vicinitatis aut conlegi rationem valent cupidos <pb n="166"/>tui constitueris, in
        optima spe esse debebis. </seg></p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>