<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0478.phi003.perseus-lat2:25-28</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0478.phi003.perseus-lat2:25-28</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0478.phi003.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="body"><p><seg type="section" n="25"><reg>et</reg>
        quamquam partis ac fundatis amicitiis fretum ac <pb n="164"/>munitum esse oportet, tamen in ipsa
        petitione amicitiae permultae ac perutiles comparantur; nam in ceteris molestiis habet hoc
        tamen petitio commodi: potes honeste, quod in cetera vita non queas, quoscumque velis
        adiungere ad amicitiam, quibuscum si alio tempore agas, absurde facere videare, in petitione
        autem nisi id agas et cum multis et diligenter, nullus petitor esse videare. </seg><seg type="section" n="26"><reg>ego</reg> autem tibi hoc confirmo, esse neminem, nisi aliqua
        necessitudine competitorum alicui tuorum sit adiunctus, a quo non facile si contenderis
        impetrare possis ut suo beneficio promereatur se ut ames et sibi ut debeas, modo ut
        intellegat te magni aestimare ex animo agere, bene se ponere, fore ex eo non brevem et
        suifragatoriam sed firmam et perpetuam amicitiam. </seg><seg type="section" n="27"><reg>nemo</reg> erit, mihi crede, in quo modo aliquid sit, qui hoc tempus sibi oblatum
        amicitiae tecum constituendae praetermittat, praesertim cum tibi hoc casus adferat ut ii
        tecum petant quorum amicitia aut contemnenda aut fugienda sit, et qui hoc quod ego te hortor
        non modo adsequi sed ne incipere quidem possint. </seg><seg type="section" n="28"><reg>nam</reg> qui incipiat Antonius homines adiungere atque invitare ad
        amicitiam quos per se suo nomine appellare non possit? <reg>mihi</reg> quidem nihil stultius
        videtur quam existimare esse eum studiosum tui quem non noris. <reg>eximiam</reg> quandam
        gloriam et dignitatem ac rerum gestarum magnitudinem esse oportet in eo quem homines ignoti
        nullis suifragantibus honore adficiant; ut quidem homo nequam, iners, sine officio, sine
        ingenio, cum infamia, nullis amicis hominem plurimorum studio <pb/> atque omnium bona
        existimatione munitum praecurrat, sine magna culpa neglegentiae fleri non potest. <pb n="165"/><milestone n="8" unit="chapter"/></seg></p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>