<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0478.phi003.perseus-lat2:23-40</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0478.phi003.perseus-lat2:23-40</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0478.phi003.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="body"><p><seg type="section" n="23">Tertium illud genus est <del>studiorum</del> voluntarium, quod agendis gratiis,
        accommodandis sermonibus ad eas rationes, propter quas quisque studiosus tui esse videbitur,
        significanda erga illos pari voluntate, adducenda amicitia in spem familiaritatis et
        consuetudinis confirmari oportebit. <reg>atque</reg> in his omnibus generibus iudicato et
        perpendito quantum quisque possit, ut scias et quem ad modum cuique inservias et quid a
        quoque exspectes ac postules. </seg></p><p><seg type="section" n="24"><reg>sunt</reg> enim quidam
        homines in suis vicinitatibus et municipiis gratiosi, sunt diligentes et copiosi, qui etiam
        si antea non studuerunt huic gratiae, tamen ex tempore elaborare eius causa cui debent aut
        volunt facile possunt. <reg>his</reg> hominum generibus sic inserviendum est ut ipsi
        intellegant te videre quid a quoque exspectes, sentire quid accipias, meminisse quid
        acceperis. <reg>sunt</reg> autem alii, qui aut nihil possunt aut etiam odio sunt tribulibus
        suis nec habent tantum animi ac facultatis ut enitantur ex tempore. <pb/>
        <reg>hos</reg> ut intemnoscas elaborato, ne spe in aliquo maiore posita praesidi parum
        comparetur. <milestone n="7" unit="chapter"/></seg></p><p><seg type="section" n="25"><reg>et</reg>
        quamquam partis ac fundatis amicitiis fretum ac <pb n="164"/>munitum esse oportet, tamen in ipsa
        petitione amicitiae permultae ac perutiles comparantur; nam in ceteris molestiis habet hoc
        tamen petitio commodi: potes honeste, quod in cetera vita non queas, quoscumque velis
        adiungere ad amicitiam, quibuscum si alio tempore agas, absurde facere videare, in petitione
        autem nisi id agas et cum multis et diligenter, nullus petitor esse videare. </seg><seg type="section" n="26"><reg>ego</reg> autem tibi hoc confirmo, esse neminem, nisi aliqua
        necessitudine competitorum alicui tuorum sit adiunctus, a quo non facile si contenderis
        impetrare possis ut suo beneficio promereatur se ut ames et sibi ut debeas, modo ut
        intellegat te magni aestimare ex animo agere, bene se ponere, fore ex eo non brevem et
        suifragatoriam sed firmam et perpetuam amicitiam. </seg><seg type="section" n="27"><reg>nemo</reg> erit, mihi crede, in quo modo aliquid sit, qui hoc tempus sibi oblatum
        amicitiae tecum constituendae praetermittat, praesertim cum tibi hoc casus adferat ut ii
        tecum petant quorum amicitia aut contemnenda aut fugienda sit, et qui hoc quod ego te hortor
        non modo adsequi sed ne incipere quidem possint. </seg><seg type="section" n="28"><reg>nam</reg> qui incipiat Antonius homines adiungere atque invitare ad
        amicitiam quos per se suo nomine appellare non possit? <reg>mihi</reg> quidem nihil stultius
        videtur quam existimare esse eum studiosum tui quem non noris. <reg>eximiam</reg> quandam
        gloriam et dignitatem ac rerum gestarum magnitudinem esse oportet in eo quem homines ignoti
        nullis suifragantibus honore adficiant; ut quidem homo nequam, iners, sine officio, sine
        ingenio, cum infamia, nullis amicis hominem plurimorum studio <pb/> atque omnium bona
        existimatione munitum praecurrat, sine magna culpa neglegentiae fleri non potest. <pb n="165"/><milestone n="8" unit="chapter"/></seg></p><p><seg type="section" n="29"><reg>quam</reg> ob rem omnis
        centurias multis et variis amicitiis cura ut confirmatas habeas. <reg>et</reg> primum, id
        quod ante oculos est, senatores equitesque Romanos, ceterorum ordinum navos
        homines et gratiosos complectere. <reg>multi</reg> homines urbani industrii, multi libertini
        in foro gratiosi navique versantur. <reg>quos</reg> per te, quos per communis amicos
        poteris, summa cura ut cupidi tui sint elaborato, appetito, adlegato, summo beneficio te
        adfici ostendito. </seg></p><p><seg type="section" n="30"><reg>deinde</reg> habeto rationem urbis
        totius, collegiorum omnium, pagorum, vicinitatum. <reg>ex</reg> his principes ad amicitiam
        tuam si adiunxeris, per eos reliquam multitudinem facile tenebis. <reg>postea</reg> totam
          Italiam fac ut in animo ac memoria tributim discriptam comprensamque habeas,
        ne quod municipium, coloniam, praefecturam, locum denique Italiae ne quem esse
        patiare in quo non habeas firmamenti quod satis esse possit, </seg><seg type="section" n="31">perquiras et investiges homines ex omni regione, eos cognoscas, appetas,
        confirmes, cures ut in suis vicinitatibus tibi petant et tua causa quasi candidati sint.
          <reg>volent</reg> te amicum, si suam a te amicitiam expeti videbunt. <reg>id</reg> ut
        intellegant oratione ea quae ad eam rationem pertinet habenda consequere. <reg>homines</reg>
        municipales ac rusticani, si nobis nomine noti sunt, in amicitia esse se arbitrantur; si
        vero etiam praesidi se aliquid sibi constituere putant, non amittunt occasionem promerendi.
          <reg>hos</reg> ceteri et maxime tui competitores ne norunt quidem, tu et nosti et facile
        cognosces, sine quo amicitia esse non potest. </seg><seg type="section" n="32"><reg>neque</reg> id tamen satis est, tametsi magnum est, sed sequitur spes utilitatis
        atque amicitiae, ne nomenclator solum sed amicus <pb/> etiam bonus esse videare.
          <reg>ita</reg> cum et hos ipsos, propter suam ambitionem qui apud tribulis suos plurimum
        gratia possunt, studiosos in centuriis habebis et ceteros qui apud aliquam partem tribulium
        propter municipi aut vicinitatis aut conlegi rationem valent cupidos <pb n="166"/>tui constitueris, in
        optima spe esse debebis. </seg></p><p><seg type="section" n="33"><reg>iam</reg> equitum centuriae
        multo facilius mihi diligentia posse teneri videntur. <reg>primum</reg> cognosce equites
        (pauci enim sunt), deinde appete (multo enim facilius illa adulescentulorum ad amicitiam
        aetas adiungitur); deinde habes tecum ex iuventute optimum quemque et studiosissimum
        humanitatis; tum autem, quod equester ordo tuus est, sequentur illi auctoritatem ordinis, si
        abs te adhibebitur ea diligentia ut non ordinis solum voluntate sed etiam singulorum
        amicitiis eas centurias confirmatas habeas. <reg>iam</reg> studia adulescentulorum in
        suifragando, in obeundo, in nuntiando, in adsectando mirifice et magna et honesta sunt.
          <milestone unit="para"/><milestone n="9" unit="chapter"/></seg><seg type="section" n="34"><reg>et</reg>, quoniam adsectationis mentio facta est, id quoque curandum est ut
        cotidiana cuiusque generis et ordinis et aetatis utare. <reg>nam</reg> ex ea ipsa copia
        coniectura fieri poterit quantum sis in ipso campo virium ac facultatis habiturus.
          <reg>huius</reg> autem rei tres partes sunt, una salutatorum <del>cum domum veniunt</del>, altera
        deductorum, tertia adsectatorum. </seg></p><p><seg type="section" n="35"><reg>in</reg>
        salutatoribus, qui magis vulgares sunt et hac consuetudine quae nunc est plures veniunt, hoc
        efficiendum est ut hoc ipsum minimum officium eorum tibi gratissimum esse videatur.
          <reg>qui</reg> domum tuam venient, significato te animadvertere; eorum amicis qui illis
        renuntient ostendito, <pb/> saepe ipsis dicito. <reg>sic</reg> homines saepe, cum obeunt
        pluris competitores et vident unum esse aliquem qui haec officia maxime animadvertat, ei se
        dedunt, deserunt ceteros, minutatim ex communibus proprii, ex fucosis firmi suifragatores
        evadunt. <reg>iam</reg> illud teneto diligenter, si eum qui tibi promiserit audieris fucum,
        ut dicitur, facere aut <del>ut</del> senseris, ut te id audisse aut scire dissimules, si qui tibi se
        purgare volet quod suspectum esse <add>se</add> arbitretur, adfirmes te de illius
        voluntate numquam dubitasse nec debere dubitare. <reg>is</reg> enim qui se non putat satis
        facere amicus esse nullo modo potest. <reg>scire</reg> autem oportet quo quisque animo sit,
        ut quantum cui<pb n="167"/>que confidas constituere possis. </seg><seg type="section" n="36"><reg>iam</reg> deductorum officium quo maius est quam salutatorum, hoc gratius tibi esse
        significato atque ostendito et, quod eius fieri poterit, certis temporibus descendito.
          <reg>magnam</reg> adfert opinionem, magnam dignitatem cotidiana in deducendo frequentia.
          </seg></p><p><seg type="section" n="37">Tertia est ex hoc genere adsidua
        adsectatorum copia. <reg>in</reg> ea quos voluntarios habebis, curato ut intellegant te sibi
        in perpetuum summo beneflcio obligari; qui autem tibi debent, ab iis plane hoc munus
        exigito, qui per aetatem ac negotium poterunt, ipsi tecum ut adsidui sint, qui ipsi sectari
        non poterunt, suos necessarios in hoc munere constituant. <reg>valde</reg> ego te volo et ad
        rem pertinere arbitror semper cum multitudine esse. </seg><seg type="section" n="38"><reg>praeterea</reg> magnam adferet laudem et summam dignitatem, si ii tecum erunt qui a
        te defensi et qui per te servati ac iudiciis liberati sunt. <reg>haec</reg> tu plane ab his
        postulato ut quoniam nulla impensa per te alii rem, alii honorem, alii salutem ac fortunas
        omnis <pb/> obtinuerint, nec aliud ullum tempus futurum sit ubi tibi referre gratiam
        possint, hoc te officio remunerentur. <milestone unit="para"/><milestone n="10" unit="chapter"/></seg></p><p><seg type="section" n="39"><reg>et</reg> quoniam in amicorum
        studiis haec omnis oratio versatur, qui locus in hoc genere cavendus sit praetermittendum
        non videtur. <reg>fraudis</reg> atque insidiarum et perfidiae plena sunt omnia.
          <reg>non</reg> est huius temporis perpetua illa de hoc genere disputatio, quibus rebus
        benevolus et simulator diiudicari possit; tantum est huius temporis admonere.
          <reg>summa</reg> tua virtus eosdem homines et simulare tibi se esse amicos et invidere
  coegit. <reg>quam</reg> ob rem <foreign xml:lang="grc">Ἐπιχάρμειον</foreign> illud teneto,
        nervos atque artus esse sapientiae non temere credere, </seg></p><p><seg type="section" n="40">et,
        cum tuorum amicorum studia constitueris, tum etiam obtrectatorum atque adversariorum
        rationes et genera cognoscito. <reg>haec</reg> tria sunt, unum quos laesisti, alterum qui
        sine causa non amant, tertium qui competitorum valde amici sunt. <reg>quos</reg> laesisti,
        cum contra eos pro amico diceres, iis te plane purgato, necessitudines commemorato, in spem
        adducito te in eorum<pb n="168"/> rebus, si se in amicitiam <add>tuam</add> contulerint, pari studio
        atque officio futurum. <reg>qui</reg> sine causa non amant, eos aut beneficio aut spe aut
        significando tuo erga illos studio dato operam ut de illa animi pravitate deducas.
          <reg>quorum</reg> voluntas erit abs te propter competitorum amicitias alienior, iis quoque
        eadem inservito ratione qua superioribus et, si probare poteris, te in eos ipsos
        competitores tuos benevolo esse animo ostendito. <milestone unit="para"/><milestone n="11" unit="chapter"/></seg></p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>