<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0478.phi003.perseus-lat2:19-20</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0478.phi003.perseus-lat2:19-20</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0478.phi003.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="body"><p><seg type="section" n="19"><reg>quod</reg> si satis grati
        homines essent, haec tibi omnia parata esse debebant, sic uti parata esse confido.
          <reg>nam</reg> hoc biennio quattuor sodalitates hominum ad ambitionem gratiosissimorum
        tibi obligasti, C. Fundani, Q. Galli, C.
          <add>Corneli</add>, C. Orcivi. Horum
        in causis ad te deferendis quid tibi eorum sodales receperint et confirmarint scio, nam
        intemfui. <reg>qua</reg> me hoc tibi faciendum est hoc tempore ut ab his quod debent exigas
        saepe commonendo, rogando, confirmando, curando ut intellegant nullum se umquam aliud tempus
        habituros referendae gratiae. <reg>profecto</reg> homines et spe reliquorum tuorum
        officiorum et <del>iam</del> recentibus beneficiis ad studium navandum excitabuntur. <milestone unit="para"/></seg></p><p><seg type="section" n="20"><reg>et</reg> omnino quoniam eo genere
        amicitiarum petitio tua maxime munita est, quod ex causarum defensionibus adeptus es, fac ut
        plane iis omnibus quos devinctos tenes discriptum ac dispositum suum cuique munus sit; et
        quem ad modum nemini illorum molestus ulla in me umquam fuisti, sic cura ut intellegant
        omnia te quae ab illis tibi deberi putaris ad hoc tempus reservasse. <milestone n="6" unit="chapter"/></seg></p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>