<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0478.phi003.perseus-lat2:17-18</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0478.phi003.perseus-lat2:17-18</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0478.phi003.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="body"><p><seg type="section" n="17"><reg>deinde</reg> ut quisque est intimus ac maxime
        domesticus, ut is amet et quam amplissimum esse te cupiat valde elaborandum est, tum ut
        tribules, ut vicini, ut clientes, ut denique liberti, postremo etiam servi tui; nam fere
        omnis sermo ad forensem famam a domesticis emanat auctoribus. </seg><seg type="section" n="18"><reg>denique</reg> sunt instituendi cuiusque generis amici,ad speciem
        homines inlustres honoreac nomine, qui etiam si suifragandi studia non navant, tamen
        adferunt petitori aliquid dignitatis; ad ius obtinendum magistratus, ex quibus maxime
        consules, deinde tribuni pl., ad conficiendas centurias homines excellenti gratia.
          <reg>qui</reg> abs te tribum aut centuriam aut aliquod beneficium aut habent
        <add>aut</add> sperant, <pb/> eos rursus magno opere et compara et confirma.
          <reg>nam</reg> per hos annos homines ambitiosi vehementer omni studio atque opera
        elaborant, ut possint a tribulibus suis ea quae peti<pb n="162"/>erint impetrare. <reg>hos</reg> tu
        homines, quibuscumque poteris rationibus, ut ex animo atque ex tilla summat voluntate tui
        studiosi sint elaborato. </seg></p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>