<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0478.phi003.perseus-lat2:13-14</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0478.phi003.perseus-lat2:13-14</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0478.phi003.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="body"><p><seg type="section" n="13"><reg>quoniam</reg> quae subsidia novitatis haberes et habere posses exposui, nunc de
        magnitudine petitionis dicendum videtur. <reg>consulatum</reg> petis, quo honore nemo est
        quin te dignum arbitretur, sed multi qui invideant; petis enim homo ex equestri loco summum
        locum civitatis <pb n="161"/> atque ita summum ut forti homini, diserto, innocenti multo idem ille honos
        plus amplitudinis quam ceteris adferat. <reg>noli</reg> putare eos qui sunt eo honore usi
        non videre, tu cum idem sis adeptus, quid dignitatis habiturus sis. Eos vero
        qui consularibus familiis nati locum maiorum consecuti non sunt suspicor tibi, nisi si qui
        admodum te amant, invidere. <reg>etiam</reg> novos homines praetorios existimo, nisi qui tuo
        beneflcio vincti sunt, nolle abs te se honore superari. </seg><seg type="section" n="14"><reg>iam</reg> in populo quam multi invidi sint, quam consuetudine horum annorum ab
        hominibus novis alienati, venire tibi in mentem certo scio; esse etiam non nullos tibi
        iratos ex iis causis quas egisti <pb/> necesse est. <reg>iam</reg> illud tute circumspicito,
        quod ad Cn. Pompei gloriam augendam tanto studio te dedisti, num quos tibi
        putes ob eam causam esse amicos. </seg></p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>