<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0478.phi003.perseus-lat2:11-12</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0478.phi003.perseus-lat2:11-12</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0478.phi003.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="body"><p><seg type="section" n="11"><reg>quanto</reg> melior tibi fortuna petitionis data est quam nuper
        homini novo, C. Coelio! <reg>ille</reg> cum duobus hominibus ita
        nobilissimis petebat ut tamen in iis omnia pluris essent quam ipsa nobilitas, summa ingenia,
        summus pudor, plurima beneficia, sum<pb n="160"/>ma ratio ac diligentia petendi. <reg>ac</reg> tamen
        eorum alterum Coelius, cum multo inferior esset genere, superior nulla me
        paene, superavit. </seg></p><p><seg type="section" n="12"><reg>qua</reg> me tibi, si facies ea
        quae natura et studia quibus semper usus es, largiuntur, quae temporis tui ratio desiderat,
        quae potes, quae debes, non erit difficile certamen cum iis competitoribus, qui nequaquam
        sunt tam genere insignes quam vitiis nobiles. <reg>quis</reg> enim reperiri potest tam
        improbus civis qui velit uno suffragio duas in rem publicam sicas destringere? <milestone unit="para"/><milestone n="4" unit="chapter"/></seg></p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>