<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0478.phi003.perseus-lat2:1-2</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0478.phi003.perseus-lat2:1-2</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0478.phi003.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="body"><p><seg type="section" n="1"><reg>etsi</reg> tibi omnia suppetunt ea quae consequi ingenio aut usu homines Laut
        intelligentia possunt, tamen amore nostro non sum alienum arbitratus ad te perscribere ea
        quae mihi veniebant in mentem dies ac noctes de petitione tua cogitanti, non ut aliquid ex
        his novi addisceres sed ut ea quae in re dispersa atque infinita viderentur esse ratione et
        distributione sub uno aspectu ponerentur. <milestone unit="para"/></seg><seg type="section" n="2"><reg>civitas</reg> quae sit cogita, quid petas, qui sis. <reg>prope</reg>
        cotidie tibi hoc ad forum descendenti meditandum est '<reg>novus</reg> sum, consulatum peto,
          Roma est.' <reg>nominis</reg> novitatem dicendi gloria maxime sublevabis.
          <reg>semper</reg> ea res plurimum dignitatis habuit. <reg>non</reg> potest qui dignus
        habetur patronus consularium indignus consulatu putari. <reg>quam</reg> ob rem quoniam ab
        hac laude proficisceris et quicquid es ex hoc es, ita paratus ad dicendum venito <pb n="155"/> quasi
        in singulis causis iudicium de omni ingenio futurum sit. </seg></p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>