<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi072.perseus-lat1:5-8</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi072.perseus-lat1:5-8</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi072.perseus-lat1"><div type="textpart" n="5" subtype="section"><p>
de quo id primum consideremus, quod principio est in omni quaestione considerandum, semperne fuerit nullo generatus ortu, an ortus sit ab 
aliquo temporis principatu. Ortus est, quandoquidem 
cernitur et tangitur et est undique corporatus. Omnia 
autem talia sensum movent, sensusque moventia quae 
sunt, eadem in opinatione considunt; quae ortum habere 
gignique diximus, nihil autem gigni posse sine causis. 
</p></div><div type="textpart" n="6" subtype="section"><p>
Atque illum quidem quasi parentem huius universitatis 
invenire difficile et, cum iam inveneris, indicare in 
vulgus nefas. Rursus igitur videndum, ille fabricator 
huius tanti operis utrum sit imitatus exemplar, idne, 
quod semper unum <add>et</add> idem et sui simile, an id, quod 
generatum ortumque dicimus. Atqui si pulcher est 
hic mundus et si probus eius artifex, profecto speciem 
aeternitatis imitari maluit, sin secus, quod ne dictu 
quidem fas est, generatum exemplum est pro aeterno 
secutus.
</p></div><div type="textpart" n="7" subtype="section"><p>
Non igitur dubium, quin aeternitatem maluerit exsequi, quandoquidem neque mundo quicquam 
pulchrius neque eius aedificatore praestantius. Sic ergo 
generatus ad id est effectus, quod ratione sapientiaque 
conprehenditur atque aeternitate inmutabili continetur. 
Ex quo efficitur, ut sit necesse hunc, quem cernimus, 
mundum simulacrum aeternum esse alicuius aeterni. 
Difficillimum autem est in omni conquisitione rationis exordium. De iis igitur, quae diximus, haec 
sit prima distinctio.
</p></div><div type="textpart" n="8" subtype="section"><p>
Omni orationi cum iis rebus, de 
quibus explicat, videtur esse cognatio. Itaque cum de <pb/> 
re stabili et inmutabili disputat oratio, talis sit, qualis 
illa, quae neque redargui neque convinci potest. Cum 
autem ingressa est imitata et efficta simulacra, bene 
agi putat, si similitudinem veri consequatur. Quantum 
enim ad id, quod ortum est, aeternitas valet, tantum 
ad fidem veritas. Quocirca si forte de deorum natura ortuque mundi disserentes minus id, quod avemus animo, consequemur, ut tota dilucide et plane exornata oratio sibi constet et ex omni parte secum ipsa 
consentiat, haut sane erit mirum, contentique esse debebitis, si probabilia dicentur. Aequum est enim meminisse et me, qui disseram, hominem esse et vos, qui iudicetis, ut, si probabilia dicentur, ne quid ultra requiratis.</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>