<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi059.perseus-lat1:2.2.1-2.2.3</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi059.perseus-lat1:2.2.1-2.2.3</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi059.perseus-lat1"><div type="textpart" n="2" subtype="Book"><div type="textpart" n="2" subtype="letter"><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p>Planci animum in rem publicam egregium, legiones,
auxilia, copias ex litteris eius quarum exemplum tibi missum arbitror perspicere potuisti. Lepidi, tui necessari,
qui secundum fratrem adfinis habet quos oderit proximos,
levitatem et inconstantiam animumque semper inimicum

<pb/>

rei publicae iam credo tibi ex tuorum litteris esse perspectum.

</p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>nos</reg> exspectatio sollicitat, †quae† est omnis iam in
extremum adducta discrimen. <reg>est</reg> enim spes omnis in
Bruto expediendo, de quo vehementer timebamus.

</p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p><reg>ego</reg> hic cum homine furioso satis habeo negoti, Servilio; quem
tuli diutius quam dignitas mea patiebatur, sed tuli rei publicae causa, ne darem perditis civibus hominem parum
sanum illum quidem sed tamen nobilem quo concurrerent,
quod faciunt nihilo minus; sed eum alienandum a re publica non putabam. <reg>finem</reg> feci eius ferendi. <reg>coeperat</reg> enim
esse tanta insolentia ut neminem liberum duceret. <reg>in</reg> Planci
vero causa exarsit incredibili dolore mecumque per biduum
ita contendit et a me ita fractus est ut eum in perpetuum
modestiorem sperem fore. <reg>atque</reg> in hac contentione ipsa,
cum maxime res ageretur, a. d. <date>v Idus Aprilis</date> litterae mihi
in senatu redditae sunt a Lentulo nostro de Cassio, de legionibus, de Syria. <reg>quas</reg> statim cum recitavissem, cecidit
Servilius, complures praeterea; sunt enim insignes aliquot
qui improbissime sentiunt. <reg>sed</reg> acerbissime tulit Servilius
adsensum esse mihi de Planco. Magnum illud monstrum
in re publica est, sed quo * * *.
</p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>