<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi059.perseus-lat1:1.6.1-1.6.4</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi059.perseus-lat1:1.6.1-1.6.4</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi059.perseus-lat1"><div type="textpart" n="1" subtype="Book"><div type="textpart" n="6" subtype="letter"><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>noli</reg> exspectare dum tibi gratias agam. <reg>iam</reg> pridem hoc 
ex nostra necessitudine quae ad summam benevolentiam
pervenit sublatum esse debet. <reg>filius</reg> tuus a me abest; in
Macedonia congrediemur. <reg>iussus</reg> est enim Ambracia
ducere equites per Thessaliam. <reg>scripsi</reg> ad eum ut mihi
Heracleam occurreret. Cum eum videro, quoniam nobis
permittis, communiter constituemus de reditu eius ad
petitionem aut commendationem honoris. 

</p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>tibi</reg> Glycona, 
medicum Pansae, qui sororem Achilleos nostri in matrimonio habet, diligentissime commendo. <reg>audimus</reg> eum
venisse in suspicionem Torquato de morte Pansae custodirique ut parricidam. <reg>nihil</reg> minus credendum est; quis
enim maiorem calamitatem morte Pansae accepit? <reg>praeterea</reg> est modestus homo et frugi quem ne utilitas quidem
videatur impulsura fuisse ad facinus. <reg>rogo</reg> te et quidem

<pb/>
valde rogo (nam Achilleus noster non minus quam aequum
est laborat) eripias eum ex custodia conservesque. <reg>hoc</reg> ego
ad meum officium privatarum rerum aeque atque ullam
aliam rem pertinere arbitror.

<milestone unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p>Cum has ad te scriberem litteras, a Satrio, legato
C. Treboni, reddita est epistula mihi a Tillio et Deiotaro
Dolabellam caesum fugatumque esse. Graecam epistulam
tibi misi Cicereii cuiusdam ad Satrium missam.

<milestone unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="4" subtype="section"><p>Flavius noster de controversia quam habet cum
Dyrrhachinis hereditariam sumpsit te iudicem. <reg>rogo</reg> te,
Cicero, et Flavius rogat rem conficias. <reg>quin</reg> ei qui
Flavium fecit heredem pecuniam debuerit civitas non est
dubium; neque Dyrrhachini infitiantur sed sibi donatum
aes alienum a Caesare dicunt. <reg>noli</reg> pati a necessariis tuis
necessario meo iniuriam fieri. x<date>iiii K. Iunias</date> ex castris ad
imam Candaviam.
</p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>