<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi059.perseus-lat1:1.5.1-1.5.4</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi059.perseus-lat1:1.5.1-1.5.4</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi059.perseus-lat1"><div type="textpart" n="1" subtype="Book"><div type="textpart" n="5" subtype="letter"><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p>A. d. V K. Maias cum de iis qui hostes iudicati sunt 
bello persequendis sententiae dicerentur, dixit Servilius
etiam de Ventidio et ut Cassius persequeretur Dolabellam.

<pb/>

arbitrarere utile exque re publica esse, persequerere bello
Dolabellam; si minus id commodo rei publicae facere
posses sive non existimares ex re publica esse, ut in isdem
locis exercitum contineres. <reg>nihil</reg> honorificentius potuit
facere senatus quam ut tuum esset iudicium quid tibi
maxime conducere rei publicae videretur. <reg>equidem</reg> sic
sentio, si manum habet, si castra, si ubi consistat uspiam
Dolabella, ad finem et ad dignitatem tuam pertinere eum
persequi.
<milestone unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>de</reg> Cassi nostri copiis nihil sciebamus. <reg>neque</reg> enim ab
ipso ullae litterae neque nuntiabatur quicquam quod pro
certo haberemus. <reg>quanto</reg> opere autem intersit opprimi
Dolabellam profecto intellegis, cum ut sceleris poenas persolvat tum ne sit quo se latronum duces ex Mutinensi fuga
conferant. <reg>atque</reg> hoc mihi iam ante placuisse potes ex
superioribus meis litteris recordari; quamquam tum et fugae
portus erat in tuis castris et subsidium salutis in tuo exercitu.
<reg>quo</reg> magis nunc liberati, ut spero, periculis in Dolabella
opprimendo occupati esse debemus. <reg>sed</reg> haec cogitabis
diligentius, statues sapienter; facies nos quid constitueris et
quid agas, si tibi videbitur, certiores.

<milestone unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p>Ciceronem nostrum in vestrum conlegium cooptari volo.
<reg>existimo</reg> omnino absentium rationem sacerdotum comitiis
posse haberi; nam etiam factum est antea. Gaius enim
Marius, cum in Cappadocia esset, lege Domitia factus est
augur nec quo minus id postea liceret ulla lex sanxit. <reg>est</reg>
etiam in lege Iulia, quae lex est de sacerdotiis proxima, his
verbis: <q>QVI PETET CVIVSVE RATIO HABEBITVR.</q> 
                        <reg>aperte</reg>
indicat posse rationem haberi etiam non praesentis. <reg>hac</reg>

                        <pb/>
de re scripsi ad eum, ut tuo iudicio uteretur sicut in rebus
omnibus; tibi autem statuendum est de Domitio, de
Catone nostro. <reg>sed</reg> quamvis liceat absentis rationem
haberi, tamen omnia sunt praesentibus faciliora. <reg>quod</reg> si
statueris in Asiam tibi eundum, nulla erit ad comitia nostros
accersendi facultas.

<milestone unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="4" subtype="section"><p><reg>omnino</reg> Pansa vivo celeriora omnia putabamus. <reg>statim</reg> 
enim conlegam sibi subrogavisset, deinde ante praetoria
sacerdotum comitia fuissent. <reg>nunc</reg> per auspicia longam
moram video. <reg>dum</reg> enim unus erit patricius magistratus,
auspicia ad patres redire non possunt. Magna sane perturbatio. <reg>tu</reg> tota de re quid sentias velim me facias certiorem.
iii Nonas Maias.

</p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>