<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi059.perseus-lat1:1.4.1-1.4.3</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi059.perseus-lat1:1.4.1-1.4.3</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi059.perseus-lat1"><div type="textpart" n="1" subtype="Book"><div type="textpart" n="4" subtype="letter"><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>quanta</reg> sim laetitia adfectus cognitis rebus Bruti nostri 
et consulum facilius est tibi existimare quam mihi scribere.
Cum alia laudo et gaudeo accidisse, tum quod Bruti eruptio
non solum ipsi salutaris fuit sed etiam maximo ad victoriam
adiumento. 

</p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>quod</reg> scribis mihi trium Antoniorum unam
atque eandem causam esse, quid ego sentiam mei iudici
esse: statuo nihil nisi hoc, senatus aut populi Romani
iudicium esse de iis civibus qui pugnantes non interierint.
<q><reg>at</reg> hoc ipsum</q> inquies <q>inique facis qui hostilis animi in
rem publicam homines civis appelles.</q> 
                        <reg>immo</reg> iustissime.
<reg>quod</reg> enim nondum senatus censuit nec populus Romanus

<pb/>
iussit, id adroganter non praeiudico neque revoco ad arbitrium meum. <reg>illud</reg> quidem non muto, quod ei quem me
occidere res non coegit neque crudeliter quicquam eripui
neque dissolute quicquam remisi habuique in mea potestate
quoad bellum fuit. <reg>multo</reg> equidem honestius iudico magisque quod concedere possit res publica miscrorum fortunam
non inscctari quam infinite tribucre potentibus quac cupiditatem et adrogantiam incendere possint.

</p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p><reg>qua</reg> in re, Cicero,
vir optime atque fortissime mihique merito et meo nomine
et rei publicae carissime, nimis credere videris spei tuae
statimque, ut quisque aliquid recte fecerit, omnia dare ac
permittere, quasi non liceat traduci ad mala consilia corruptum largitionibus animum. <reg>quae</reg> tua est humanitas, aequo
animo te moneri patieris, praesertim de communi salute;
facies tamen quod tibi visum fuerit; etiam ego, cum me
docueris * *
</p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>